Latin
CL. LINNAEVSAI)
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quae teneritate quadam fragili, diuisione terna, raris, neque pinnatis, sed rutae murariae similioribus lobulis, vltimisque acute incisis, punctis flauis creberrimis distinguitur. XVII. In eadem sylua, &in Hercyniae nemoribus, tum circa Gottingam frequens est Lactuca syluestris flore luteo, quam repetito examinatam, vidimus habere calycem tubulatum, qui simplex videri possit, licet ad basin duo paria squamarum adcedentia habeat, semen vero latum nigrum conpressum, vtrimque acuminatum, quod pappum gerit in stipite notabili. Is tamen stipes in iuninolim cum THALIO ad Adianthum album filicis folio referre quae ex genere ramosarum est. 14) Hor. Germ. app. 292. b. Hort. Med. &Phil. p. 60. (17) Cat. Basil. p. 98. &PIN. docente Herbaris vius. iunioribus stirpibus lactucarum omnium adeo breuis est, vt vix distinguatur. Qua in aetate, cum squamulis ad basin minimis, obseruata esse videtur Lactuca nostra a Cl. MARTYN, 1) indeque nata occasio nouo creando generi. Suillus etiam in ea sylua visus est, bulbo crasso purpureo reticulato, Pileo ex ochroleuco subfusco, Poris minutissimis ochroleucis. Substantia &lamellae albidae, coeruleum colorem cito induunt quando laeduntur.