# Iter Helveticum 5

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/5

Tota aestate anni 1739. abfui, neque ullo munerum meorum defunctus, non mediocriter adfectus sum, quod Academiae, cui totum me debeo, nihil omnino praestitissem officii. Supererat, ut aliquam temporis, quod perierat, rationem redderem. Id hoc libello feci, quo ea continentur, quae in itinere meo praecipua observavi, plantae nempe in Alpibus, in Jura monte, & in Emmia valle collectae, quarum aliquae novae sunt, aliae neque novae neque obscurae, sed pulchrae tamen & rariores inventu. Libelli exiguitas minus decora visa est Bibliopolae. Ergo addidit alterius itineris descriptiopationem, quod anno 1738. in Bructerum M.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
