# Iter Helveticum 51

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/51

§. XXIII. In eadem sylua frequens est Solidaginis species, summis Botanicis, RAIO, TOVRNEFORTIO & VAILLANTIO non cognita, licet omnino peculiaris sit. Flores habet solidaginis saracenicae, semistosculis raris & omni charactere simillimos: Caulis & nascendi modus idem: Folia differunt, serrata equidem, sed adeolatiora vt longitudo latitudinis vix sit sesquitertia, molliora, & subtus lanuginosa: In solidagine vero saracenica, folia habent longitudinem latitudinis quintuplicem, dura praeterea & glaberrima: Quare tota facies magis ad Iacobaeam Pannonicam IIII. CLVSII accedit, a qua vero flore & defectu aurium sub foliis, & folio minus rotundo manifesto differt. Videtur omnino inter THALIANAS consolidae species esse, forte Consolida saracenica alia 1), in qua tamen proportionem latitudinis nimiam facit. Deinde Consolida sarracenica maior LVGD. 2) vt pro rudi icone satis nostram refert: Melior tamen est icon Virgae Aureae siue solidaginis latifoliae serratae I. BAVHINI 3), quam CHABRAEVS 4) repetiit. Huc referremus Hist. gener. p. 1271. flores dicit senecioni affines. Flores tamen radiati indicant non esse senecionem montium Averniae, dictum CHOMELIO. Hist. plant. II. p. 1063. 4) p. 333. mutato nomine. Virga aurea Solidago sarracenica dicta latifolia serrata.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
