Latin
THOLINI
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 62
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Plurimum ad terram ibi prouenit Lycopodium caule erecto spica glabra terminato eximii LINNAEI I) cuius inuentor videtur AGERIVS 2), mistum vulgari Lycopodio. Vitis etiam Idaeae plura genera frequentia nascuntur per paludosa prata montis, proprie magis BRVCTERI nomen gerentis. Inuenimus ibi Vitem Idaeam foliis oblongis crenatis fructu nigricante. Deinde Vitem Idaeam foliis subrotundis non crenatis haccis rubris, ad quam aliquae obseruationes videntur addendae esse. Namque TRAGVM huius inuentorem fecit CASP. BAVHINVS, qui tamen in Myrtillo exiguo 3) non huius sed manifeste admodum vulgaris fructu nigro descriptionem dedit, cum icone minus bona. Inde etiam factum est, vt sub titulo Myrtilli exigur AMBROSINVS 4) &TITA 5) nostram 10) Muscum pulchrum terrestrem sanguineum dicit in E. N. C. Dec. I. ann. III. Obs. 289. cum icone non mala. 1) Flor. Lapon. 419. 2) apud I. BAVHINVM p. 767. sub Musco terrestri soliis retro reflexis. 4) Phytolog. p. 368. 5) Hort. Maurocen. p. 125°. stram proposuerint.