# Iter Helveticum 63

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/63

Porro folia nostrae euidenter subtus punctata sunt, vt valde manifestum sit CASP BAVHINVM hanc prae oculis habuisse, quando Vuam Vrsi, diuersam vtique & punctis carentem, dixit Vitem Idaeam foliis carnosis punctatis, quae voces diu mihi inposuerunt. In herbario viuo C. B. vti passim aliqua ita arbores in primis fere perierunt pluuiae iniuria, neque potuerunt consuli. Descriptioni floris addi potest, quod gemelli apices quatuor cornua longiuscula educant, & ita conglutinati sint ad similitudinem staminum in Viola, vt monadelphiam omnino imitentur, euidentius quam Hypericum aut Geranium; Tuba vero apice incuruo sit, quod RIVINIANIS sufficere deberet ad plantam in Irregulares amouendam. Fructus in patria mea edules non habentur, multo minus ad delicias referuntur 6). Primus eius meminit C. GESNERVS noster in descriptione M. FRACTI7). THALIVS8) Vitem Idaeam rubram dixit. Haec in omnibus syluis editioribus Hercyniae, plane vti in Iurasso & subalpinis vulgatissima est. XXXIV. Paludes magis sequitur Myrtillus grandis 1) TRAGI, quod synonymon cum illo THALII2) male ad aliam speci6) vti in Suecia & Laponia testante LINNAEO flor. Lap. 144. 7) Vitis Idaca rubris acinis p. 63. In Collect. Tab. Vitem Idacam in alpibus rubram vocauit, ed. II. p. 115 in hortis Germaniae Vitis Idaeae speciem alteram acinis rubris p. 287. L. III. c. 13. p. 974. absque icone 2) Vitis Idaca nigra maior. p. 19. ad speciem diuerssimam foliis oblongis alibicantibus quae III. TABERN. & CLVSII. speciem retulit CASP. BAVHINVS.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
