# Iter Helveticum 71

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, PLVKNETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/71

RAII 30) MAGNOLII3I) TOVRNEFORTII 32) TITAE 33) SCHEVCHZERI 34) PONTEDERAE. 35) Hieracium villosum Clusii MVNTINGII 36) Hieracium alpinum latiore folio pilosum flore maiore PLVKNETI 37) cum propria & bona Icone. A montano tomentoso 38) diuersissimum est. Quae omnia quando collata sunt, adparet tres stirpes modo descriptas, conuenire longo villo folii, & calycis, huiusque nigredine, colore demum folii flauido, & mollitie, magnitudine & colore floris: Ita tamen, vt primum caulem pene aphyllon, folia ad radicem longiora & angustiora habeat: Duo reliqua caulem foliosum & folia latiora. Et eorum prius quidem serrata, alterum, quod simul ramosius, multiflorum & reliquis amplius est, integra. Secundum a primo vix satis differt, a tertio euidenter, quod & a primo certissime diuersum est. Primum in Bructero & Gothardo M. alterum in Gothardo, tertium in omnibus culminibus Iurassi & alpibus lectum est. Circa 30) Catal. stirp. exter. p. 114. hist. plant. p. 239. cum nota qua plantas sibi incognitas distinguit. 33) hort. Maurocen. p. 89. 34) It. Alp. I. p. 39. bona descriptio. 35) Dissert. p. 91. 36) waare oeffening van de Plant. p. 454. 38) VAILLANTIVS hoc admiscet, breui suo tomento & toto habitu diffinctum, atque pulcherrime depictum in Hort. Eltham ic. 181. Verum neque icon Hieracii latifolii pilosi coceinci vmbellati Indici PLVKNET. T. 194. f. 4. vllo modo stirpi nostrae respondet. §. XLII. Circa casam in vertice Bructeri M. exstructam, stirpem denuo vidi, quam in Alpinis pratis M. Scheidek & Neunenen olim inueneram, & ex Bohemiae montibus miserat amicisEam simus HAENELIVS Schneebergensium Medicus. cum pro noua tunc haberem descripsi 1); sed cum aliqua festinatione. Quare nunc, & synonyma & descriRadix ex mulptionem meliorem visum est addere. tis teretibus fibris, absque conspicuo carpo in imum caulem coeuntibus.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
