# Iter Helveticum 77

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THESES CHIRVRGICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/77

Bernae me alia, & quae mihi quidem majori momenti essent, detinuerunt. Non potui, tamen ferre aspectum eorum montium, qui patriam urbem coronant, absque dulci desiderio stirpium, quas in iis toties, innocentissima voluptate perfusus, junior legeram. Eripui me quantum licuit, urbanioribus negotiis, & quam primum humiliores montes nix deseruit, ad eos raptim iter feci. Ergo colles illos, si cum alpibus conferas, ipsis surae culminibus humiliores, qui ultimam Emmiam vallem a Lucernensium ditione separant, nondum visos, & ipsa novitate gratiosos, adii die IX. Junij: comite amico optimo, & amantissimo bonarum litterarum NIcOEAO EMANUELE GATSCHET, ad cujus avita & laxissima pascua, praecipuum iter nostrum fuit. Circâ Bernam passim sylvas abiegnas praeterivimus, muscolasque atque cavas semitas, amatas muscorum sedes, hybernos olim labores, nunc steriles, & aestivo sole exustas. Neque montosa illa regio, quam communi nomine Wislen vocant, plantarum quidem feracitate se commendavit, animum vero mirifice recreavit dulci imagine felicitatis, quae a libertate nascitur. Latifundia cultissima omnes eos colles occupant, quos rustici homines, omni stipendio, omni imperio (nisi legum) liberi, laeti, divites, &, si hominibus ea sors potest contingere, felices habitant.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
