Latin
THESES CHIRVRGICAE
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Solitudines avias, &anfractus reductarum vallium, perstrepunt purissimi rivi, frequentant armentorum opimi greges, exhilarant sparsa tuguria, omni commeatu, &rusticae vitae commodis ditissima. §III. Poeticum plane iter hoc fuit, herbae enim vulgares omnino erant, &ubique obviae. Trans eos colles Emmam, auriferum fluvium superavimus. In ejus arenosis syrtibus, ad ipsum insulae caput, quod adfluentes aquas primum excipit, solent accolae aurum arenis permistum legere. Neque prius cum quaestu lavantur Arolae arenae, licet ubique aureis micis avariciam hominum invitent, quam postquam Emma aquas suas immisit Arolae. Sed &ipsa Emma, non ab ultimis fontibus aurifera est, debetque praecipuas divitias torrenti cui Goldbach nomen est, de cujus uberrimo metallo fabulae potius quam historiae passim narrantur. Id mirum videri poterit, plerosque Helvetiae flurios aureas arenas miculasque vehere, aurea metalla tamen nullibi certa fide reperiri. Certe Rhenus ad ipsos Batavos, (a) ad Gallos Rhodanus, a) Novam aurifodinam in arenosis montibus Bataviae ostentabat olim ORDINIBUS FOEDERATIS Joachimus BECHER. exdanus b), glebulas aureas de fert, quas Helvetiae debent.