Latin
THESES CHIRVRGICAE
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 80
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus figuram adeo exquisitam dederat GESNERUS d), adeo conspicuam charactere suo, ut fere adcusare liceat TOURNEFORTIUM e), &multo quidem severius VAILLANTIUM f), quod contra suas leges, pappiferam plantam immiscuerint stirpibus, quibus solida sunt, nudaque semina. Sed ingrati fuerit viros, qui tanta praestiterint, ideo culpare, quod non praestiterint omnia. Et ea quidem mente volo ut sciant lectores me scripsisse perpetuo, quoties ab his &ab aliis doctis viris dissensero, ut ignorationem aliquam, imo evrorem, aut plüsculos lapsus, nolim vel minimam partem demere earum laudum, quas grati ipsis decernimus, sive eos mors extra invidiae metum posuerit, sive nunc quoque laboribus suis de nobis bene mereantur. Nemo me certe, si recte me novi, melius cupit iis, per quos Verum ad Bellidem nostram redeo. Non profecerit. pec) Bernae in Eymatten supra stagnum. Circa Augustam Rauracorum &c. d) In compendio Matthioli CAMERARIANO p. 654. e) Bellis sylvestris media caule carens LR. H. p. 494. f) Cui est Bellis media nudicaulis non ramosa. Comment. Acad. Reg. se. Paris. 1720. p. 318. Nam is quidem censor perpetuus TOURNEFORTI, nullam errorum suorum impunitatem sperare poterat, in classe, quam sibi selegerat submovendam penitus ex imis sedibus, novasque ad leges ordinandam. penitus certum est, num VAILLANTIUS nostram viderit, quando Bellidem monanthon autumnalem g) RAII addidit Tussilaginibus, quod &papposa esset, &scapo unifloro.