# Iter Helveticum 87

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THESES CHIRVRGICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/87

Neque tamen fieri poterat, ut lateret penitus Botanicos stirps adeo non rara. Ergo pro nova planta descripta est a BARRELIERIO w), qui cum nomine aipinae saxatilis minoris flore albo egregiam dedit iconem, licet ei nomen addiderit scrophulariae folio EDITOR, hic certe non felix. Sed & Val. alpina minor planta palmaris PLVKNETII X), & ejusdem Valeriana minima planta ut plurimum uncialis y) manifesto ad nostram pertinent, quod & VAILLANTIVS perspicax intellexit. De MENZELIANA z) & CAESALPINIANA aa) & LOBELIANA bb) stirpe non ita certo constat. Reliqua synonyma hujus capitis, nisi fallor, omnia pertinent ad hanc nostram Valerianam, foliis ad caulem tripteris. §. VIII. Alia est, & haud paulo obscurior, Valerianae species, cui radices fuscae, lignosae, repentes, plerumque inodorae. Caur) Valeriana alpina Jt. I. p. 51. cum certa descriptione nostrae. Eodem nomine C. B. Comm. Acad. Paris. 1722. p. 252. Qui CLUSIANAE peculiare nomen dedit, post CASPARUM, Valerianae alpinae alterius. u) Hort. Maurocen. I. c. x) Almag. p. 380. & Phytograph. T. 231. f. 7. Almag. ib. & Phytogr. ib. f. 8. Nomen repetiit RAntis histor. plant. III. p. 242. z) Valeriana saxatilis foliis Trachelii in pug. nomen utique nostram videtur exprimere. aa) Valeriana inodora I. L. IV. c. 5. conjectura est utriusque BAUHINI. Nostra odora est, sed reliqua conveniunt. bb) Valeriana montana Peliterii. Illustr. stirp. p. 145. Descriptio non recedit. Caules, praeter umbellam, non ramosi, ex una radice saepe plures, erecti, pedales, & ultra. Folia ad terram, pedicellis etiam nixa, levia, & virentia, sed figurae diversae, & ima quidem ex rotunda ellipsi acuminata, ut fere violae folia imitentur: deinde alia, nam multa ad terram sunt, longiora, & ex ellipsi lanceolata, plicata ora, & aliquando vagis incertisque dentibus non acute exsculpta. Ad caulem una conjugatio foliorum sessilium, quae longiore mucrone sunt, & Alsines altissimae similia, nunquam terna, neque dissecta.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
