# Iter Helveticum 88

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THESES CHIRVRGICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/88

Flos, stamina, Tuba, semen, simillima. In surae nemoribus ubique reperitur; supra Dornach, in M. Nodz, Chasseral, Grandvi, & alibi frequentissimam legi, in alpibus, uti dixi §. 7. not. e. rarior est. Haec planta, uti ex herbario CASPARI BAVHINI, & icone LVGDVNENSIUM certior factus sum, sollicita cura impensa, primum dicta est a LUGDUNENSIBus Valeriana montana, a) cumicone, quae ima folia nostrae, ruditer, sed proxime exprimit. Ex ea nata est Valeriana montana subrotundo folio CASPARI BAUHINI, b) ejusdemque montana alsines folio, c) utcunque ad diversissimam d) stirpem hoc nomen usurpaverit VAILLANTIUS. Deinde PINACIS nomen repetiit TOURNEFORTIUS e) & TILLIUS. f) Haec a) Hist. gener. plant. p. 1127. in Pinace, Phytopin. p. 293. ubi similem esse suae, sed diversam tamen adserit, contra praesens proprii herbarii testimonium. Sed amabat CASPARUS stirpium multiplicitatem, & saepissime eamdem bis tradidit, quando eam & viderat ipse, & in alio descriptam legerat. Ab eo vicio JOHANNES longe erat alienior. 1722. I. c. refert ad Nardo Celticae similem inodoram, quae planta, in herbario sicco CASPARI BAUHINI conservata, diversissima est, Nardis adfinis, longo folio lingulae effigie, habitu stricto duro, Umbella exigua, foliis ad caulem longis & strictissimis. I. R. H. ) Ilort: Pisan. p. 170. Haec prima est classis nominum, quibus nostra dicta est, Deinde CASPAR BAUHINUS ex vicinis montibus g) lectam stirpem a LUGDUNENSI separavit, & pro nova descripsit, montanae alterius h) primum nomine, deinde alpinae scrophulariae folio i), quae certe appellatio minus apta est, cum nostra, neque adeo acuta, neque acute serrata folia habeat, uti ipsa BAUHINI fidissima icon satis demonstrat.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
