Latin
THESES CHIRVRGICAE
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi ad oram praecipitii frequens provenit Cervaria illa ARETII d), &GESNERI e), deinde, JVNGII f), quam ad Caryophyllatas primus revocavit MORISONVS negligenter admodum relictam cum Chamaedry. Eamdem, quod calycis segmenta petalis non plura habeat, petala vero vix unquam pauciora habeat senis, a Caryophyllata separandam esse jam ante a) Mem. de l. acad. des sciences 1719. p. 403. Hort. Elthamens. p. 310. non alium, praeter vulgarem, Petasiten habere flosculos uniformes. c) In flor. Lapon. &Hort. Cliffort. p. 411. Is enim Petasites cum Tussilagine conjungit, quod dentur Petasitis species thyrsiferae radiato flore, &aliae Petasitis species facie Tussilaginis, mediae ergo inter Tussilaginem &Petasitem. BOERHAAVIUS nostrum inter Tussilagines reliquerat. Ind. alt. hort. L. B. p. 101. PONTEDERA ob alienum a Petasite habitum minus feliciter junxerat Senecioni, non observatis flosculis femininis dissert. p. 155. d) Deser. Ness. &stokh. p. 235. &in GESN. Epist. p. 116. b. Dese. mont. fracti p. 63. f) In doxolog. phys. minor inter homonymias plantar. Vir acutissimus facile vidit non esse Chamaedryn, etiam ante MORISONI praeludia, quae anno demum 1669. produerunt. Eorum vid. ante aliquot annos g) monui. Sed idem ex propria observatione, exsecutus est LINNAEUS h), deditque stirpi in Laponia non infrequenti Dryadis nomen. Quod nomen, etsi a quercu desumtum sit, nostra vero stirps, supra omnes sylvas, apricis, asperisque locis amet provenire, a similitudine vero foliorum, nomina imponere ipse nolit LINNAEUS, servari tamen poterit, ne dissensiones in infinitum crescant. §XI.