# Iter Helveticum 92

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, THESES CHIRVRGICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/92

In scrobibus editis Acetosa montana maxima provenit, quae, contra consuetudinem stirpium montanarum, longe altior est, & toto habitu laetior quam vulgaris a) illa, quae in pratis nascitur. Sexus visa est eamdem habere differentiam, nostrae enim omnes meros femininos flosculos habuerunt, uti pridem observaveram, sed ante me VAILLANTIUS b) & PONTEDERAc). Vitis Idaea sempervirens fructu rubro, & ea quae myrtillus grandis etiam dicitur, & vulgaris foliis crenatis ubique per ericeta proveniunt, & Ranunculus montanus aconiti folio albo flore & aliae, sed vulgaris notitiae montanae. Ergo ultima vice oculos ex ea specula per subjectos agros urbesque late dimisimus, & in Lucernensem primum pagum, cuius caput Lucerna & lacus conspicitur eminus, & lacus Sursee, & vallis Endlibuch altioribus montibus separata a pago Subsylvano; deinde per late patentem Argoviam, magnumque illum Jurae sinum, quo omnis Helvetia terminatur ad septentrionem, lacusque g) & Cervariae quidem nomine, quod antiquissimum est, It. in Temp. Helvetic Tom. I. S. IV. p. 557. Flor. Lapon. 215. Char. gener. 419. & Hort. Cliffort. p. 195. a) Cui conjungitur a LINNAEO in flor. Laponic. 130. & Hort. Clifb) VAILL. in botan. Parisin. p. 2. ) Epist. ad TILL. p. 179. post hortûm Pisanum. que a Bienna Morato, & Neocomo nomen habentes, pulcro certe, & vario spectaculo: Descendimus deinde, & protinus in aquosis frigidisque locis Pinguiculam albam frequentem legimus, Alpinam fere stirpem & excelsa amantem. In ea, quod, praeter morem sui similium, duo tantum gerat stamina, visum est floris partes curiosius inspicere. Et calycis quidem tria superiora segmenta subrotunde excisa sunt, duo inferiora, quae intervallo distant a superioribus, acuta magis.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
