# Iter Helveticum 95

Albrecht von Haller, Iter Helveticum, STAEHELINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-von-haller/iter-helveticum/95

§. XIV. Diebus aliquot elapsis, ad Biennensium & Neocomensium montes, illos dudum notos, hos nondum visos, iter suscepi exeunte mense junio. In prima sylva, Bernae vicina, quae a Ruborum copia dicitur Bremgarten, non solum Hieracium latisolium glabrum ex valle Griesbachiana f), & Helleborinen angustifoliam purpurascentem, & Gallium montanum latifolium provenit, sed elegans etiam Grossulariae varietas rubro flore, cujus aliquot stirpes juxta viam regiam in dumeto florere vidi, fructus vero maturos non inveni. Ejus, sed in hortis cultae, meminit CLUSIUS g), deinde IOHANNES BAUHINUS h), & RAIUS i), & BOERHAAVIUS k), neque facile ullus eorum, qui floras scripserunt. Est autem, uti recte LINNAEUS I), varietas vulgaris Ribesii hortorum fructu acido, cui cortice suo rubente, & omni habitu convenit. Alpinus ausylvis Helvetiae, & planioritem Ribes, qui frequens in & ipso M. Wasserfall provebus, & surae montosis, nit, dulces aut insipidas baccas ferens, cortice est albo Ejus, quod diversi saporis bacfloreque virente m). cas generet, duas species facit CASPAR BAUHINUS I. B. II. Ribes vulgaris rubro flore, Pannon. p. 119. Hist. p. 119. Hist. plant. II. p. 98. dicitque Ribem flore rubente. Ribes fructu rubro majore hist. plant. p. 1486.

---

Albrecht von Haller, Iter Helveticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_Helveticum.
