# Carmen de Alcestide 96-124

Alcestis Barcinonensis, Carmen de Alcestide, Lines 96-124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alcestis-barcinonensis/carmen-de-alcestide/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alcestis-barcinonensis/carmen-de-alcestide/96

Non pereo, nec enim morior: me, crede, reseruo,
Quae mihi tam similes natos moritura relinquo.
Quos, rogo, ne paruos manus indignanda nouercae
Prodat, et heu flentes matris pia uindicet umbra.
Si tibi dissimuler, si non mea dulcis imago
Paulum ad te ueniat ........................
................... et tu pro coniuge cara
Disce mori, de me disce exemplum pietatis."
Iam uaga sideribus Nox pingebatur et ales
Rore soporifero compleuerat omnia somnus:
Ad mortem properans, in coniuge fixa iacebat
Alcestis lacrimasque uiri peritura uidebat.
Plangere saepe iubet sese natosque uirumque,
Disponit famulos, componit in ordine funus
Laeta sibi: pictosque toros uariosque paratus ......
................................. *ones*
Barbaricas frondes et odores, tura crocumque
Pallida sudanti destringit balsama uirga,
Ereptum nido percidit puluer amomum,
Arida purpureis destringit cinnama ramis,
Arsurosque omnes secum disponit odores.
Hora propinquabat lucem raptura puellae,
Tractauitque manu: rigor omnia corripiebat.
Caeruleos ungues oculis moritura notabat
Algentisque pedes, fatali frigore pressos.
Admeti in gremium refugit fugientis imago.
Vt uidit sensus labi, "dulcissime coniux",
Exclamat, "rapior: uenit, mors ultima uenit,
Infernusque deus claudit mea membra sopore."

---

Alcestis Barcinonensis, Carmen de Alcestide. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ALCEST%7Calba%7C001.
