Latin · ~9 min
Lines 1.21-1.22
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.21-22
Not analysed yet
[12] Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui et praemii aut poenae ratio quaeritur. Huius partes sunt duae, absoluta et adsumptiva: absoluta, quae in se continet iuris et iniuriae quaestionem, hoc modo. Cum Thebani Lacedaemonios bello superavissent et fere mos esset Grais, cum inter se bellum gessissent, ut ii qui vicissent tropheum aliquod in finibus statuerent, victoriae modo in praesentiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, aeneum statuerunt tropheum. Accusantur apud commune Graeciae concilium. Intentio est "non oportuit": depulsio est "oportuit": quaestio est "oportueritne": ratio est: "eam enim ex bello gloriam virtute peperimus: ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquerentur, statuimus tropheum": infirmatio est: "at tamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Grais statuere non oportet": iudicatio est: cum summae virtutis celebrandae causa Grai de Grais aeternum inimicitiarum monumentum statuerunt, recte an non fecerint? Adsumptiva est, cum ipsum factum probari non potest, sed aliquo foris adsumpto argumento defenditur. Cuius partes sunt quattuor, conparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.
[13] Conparatio est, cum aliud aliquod factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum, ut in illo exemplo, quod paulo ante posuimus. Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto evadere potuit nisi pacaret ut hostibus arma daret: armis datis milites conservavit, sed post accusatur maiestatis. Intentio est "non oportuit arma relinquere": depulsio est oportuit: quaestio est "oportueritne": ratio est: "milites enim omnes perissent, si hoc non fecissem": infirmatio est "non ideo fecisti". Ex quibus iudicatio est, perissentne, et ideone fecisset. Conparatio, an melius esset ad hanc turpissimam conditionem venire, vel milites perire. Relatio criminis est, cum reus id quod arguitur confessus alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat. Ea est huiusmodi. Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiati cum gemitu et lamentatione. Indigne passus virginem occidit; accusatur. Intentio est: "iniuria sororem occidisti": depulsio "iure occidi": quaestio est "iurene occiderit": ratio est: "illa enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat, me et populum Romanum vicisse moleste ferebat": infirmatio est: "tamen a fratre indamnatam sororem necari non oportuit". Ex quo iudicatio fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et publicae rei victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam occidi?