# Disputatio de Rhetorica 1.38-39

Alcuin, Disputatio de Rhetorica, Lines 1.38-1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alcuin/disputatio-de-rhetorica/1.38

[29] K. Haec argumenta quae dixisti necessaria sunt: iam probabilia quoque dic. A. Probabilia sunt, quae fere fieri solent, ut "si mater est, diligit filium: si avarus est, neglegit ius iurandum". K. Num probabilia semper vera sunt? A. Alia vera in opinione, alia in similitudine: in opinione, ut "inferna esse sub terra": similitudo in contrariis et in paribus spectatur. K. Quomodo in contrariis et in paribus? A. In contrariis hoc modo: "nam si his, qui inprudenter laeserunt, ignosci convenit, illis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet". Ex pari sic: "nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse". K. An omnis argumentatio ex his tantum locis confirmatur, ornatur et consideratur? A. Sunt quoque argumentationes, quae per inductionem vel ratiocinationem tractantur, sed hae magis ad philosophos pertinent. K. Dic tamen de illis.
[30] A. Inductio est oratio, quae per certas res quaedam incerta probat et nolentem ducit in assensionem. K. Hoc mirum videtur, si facere potest, ut nolens consentiat. A. Audies et forte exemplo credis. Nam philosophus quidam cum Xenophonte quodam et eius uxore iniit disputationem, et primum cum uxore sermonem instituit. "Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis? Illud, inquit. Quid si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis? Respondit, illius vero. Age, inquit, quid si virum meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" Hic mulier erubuit. Philosophus autem sermonem cum Xenophonte instituit. "Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius? Illius, inquit. Quid, si fundum meliorem habeat, quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis? Illum, inquit, meliorem scilicet. Quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utram malis?" Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post philosophus: "Quoniam uterque vestrum, inquit, id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optimum virum vis habere, et tu, Xenophon, uxorem lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optimum putabitis esse, maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae, et haec quam optimo viro nupta sit". Hic rebus non dubiis dubia probavit propter similitudinem inductionis. Quod si quis separatim quaereret, forte non concederetur. K. Iste philosophus non fuit evangelicus. A. Non fuit evangelicus, sed rhetoricus. K. Cur credimus ei? A. Ille secutus est suam artem. K. Quid ad haec? sequamur et nos nostram? A. Sequere quae velis, sequar te sequentem. K. Qualis debet esse illa inductio? A. Similis semper ei rei, cuius causa inducitur. K. An lucida vel obscura? A. Videndum est diligenti cura, ut non intellegat adversarius, quo spectent illae primae inductiones et ad quem finem sint perventurae; nam qui videt, aut tacendo aut negando non sinit longius ire interrogationem. K. Si negat? A. Ostendenda est similitudo earum, quae ante concessae sunt. K. Si tacet? A. Iam elicienda est responsio aut, quia taciturnitas imitatur confessionem, concludenda est argumentatio, sicut in concessis.

---

Alcuin, Disputatio de Rhetorica. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alcuin/rhetorica.shtml.
