# Disputatio de Rhetorica 1.47-49

Alcuin, Disputatio de Rhetorica, Lines 1.47-1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alcuin/disputatio-de-rhetorica/1.47

[38] K. Qualis oportet verborum esse coniunctio? A. Decens et conposita et conpacta, ut ne sit hiulca vocalibus, ut "placida aura adest": nec aspera consonantibus, ut multum ille luget: nec ab ultima syllaba prioris verbi sequens verbum incipiat, ut prima mater: ne prima cum ultima efficiat obscenitatem, ut numerum numquam intellexi. Cavendum quoque est ne inania verba non rei agendae, sed structurae tantummodo implendae causa proferantur, et, ut ad summum veniamus, sicut reliquarum rerum fundamentum est sapientia, ita et in eloquentia quoque; ut enim in vita, ita et in oratione nil clarius est quam omnia sapienter fieri. Quapropter oratori summopere praevidendum est, quid sibi deceat et suae conveniat causae, non in sententiis solum, sed etiam in verbis; non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat considerandum.
[39] K. Quid dicis de nobilissima, ut reor, rhetoricae parte, memoria? A. Quid aliud nisi quod Marcus Tullius dicit? quod thesaurus est omnium rerum memoria, quae nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiamsi praeclara fuerint, in oratore peritura. K. Suntne aliqua eius praecepta, quomodo vel illa optinenda sit vel augenda? A. Non habemus eius alia praecepta, nisi ediscendi exercitationem et scribendi usum et cogitandi studium et ebrietate cavenda, quae omnibus bonis studiis maxime nocet, quae non solum corpori aufert sanitatem, sed etiam menti adimit integritatem. K. Sufficiunt haec praecepta, si quis idoneus est ad haec inplenda; nam ut video tam ardua sunt sensu quam rara verbis. A. Etiam ardua et utilia.
[40] K. Sed ordo meae interrogationis postulat, ut tua responsio ad pronuntiationem procedat, quam quintam partem artis rhetoricae esse in principio nostrae disputationis memini te dixisse, magister. A. Pronuntiatio est verborum dignitas vocis sensibus accommodatio et corporis moderatio. Haec enim in tantum excellit, ut etiam secundum sententiam maximi Tullii indocta oratio laudem tamen consequatur, si optime proferatur, et quamvis expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum inrisionemque mereatur, nisi forte tibi, domine mi rex, aliter videatur. K. Mihi nequaquam aliter, sed huius quoque partis praecepta sequenda vel vitia cavenda velim ut dicas. A. Primo exerceri debet vocis et spiritus moderatio et corporis et linguae motus, quae non tam artis sunt quam laboris. Vitia quoque si quae sunt oris, diligenti cura sunt emendanda: ne verba sint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia nec oris inanitate resonantia, non aspera frendentibus dentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim et aequabiliter et leniter et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore vociferetur, vel ostentationis causa frangatur oratio, verum pro locis, rebus, personis, causis et temporibus dispensanda est. Nam alia simplicitate narranda sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda, alia miseratione flectenda, ut semper vox et oratio suae causae conveniat. Haec te praecepta ad pronuntiationis laudem deducunt, et tibi honestatem et tuae causae fidem efficient.

---

Alcuin, Disputatio de Rhetorica. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alcuin/rhetorica.shtml.
