Latin · ~8 min
1.1 to 1.12
Alcuin, Propositiones 1.1-12
Not analysed yet
I. PROPOSITIO DE LIMACE. Limax fuit ab hierundine invitatus ad prandium infra leucam unam. In die autem non potuit plus quam unam unicam pedis ambulare. Dicat, qui velit, in quot diebus ad idem prandium ipse limax perambulat? II. PROPOSITIO DE VIRO AMBULANTE IN VIA. Quidam vir ambulans per viam vidit sibi alios homines obviantes, et dixit eis: Volebam, ut fuissetis alii tantum, quanti estis; et medietas medietatis; et hujus numeri medietas; tunc una mecum fuissetis. Dicat, qui velit, quanti fuerunt, qui in primis ab illo visi sunt? III. PROPOSITIO DE DUOBUS PROFICISCENTIBUS. Duo homines ambulantes per viam, videntesque ciconias, dixerunt inter se: Quot sunt? Qui conferentes numerum dixerunt: Si essent aliae tantae; et ter tantae et medietas tertii, adjectis duobus, C essent. Dicat, qui potest, quantae fuerunt, quae imprimis ab illis visae sunt? IV. PROPOSITIO DE HOMINE ET EQUIS. Quidam homo vidit equos pascentes in campo, optavit dicens: Utinam essetis mei, et essetis alii tantum, et medietas medietatis; certe gloriarer super equos C. Discernat, qui vult, quot equis imprimis vidt ille homo pascentes? V. PROPOSITIO DE EMPTORE DENARIORUM. Dixit quidam emptor: Volo de denariis C porcos emere; sic tamen, ut verres X denariis emantur; scrofa autem V denariis; duo vero porcelli denario uno. Dicat, qui intelligit, quot verres, quot scorfae, quotve porcelli esse debeant, ut in neutris numerus nec superabundet, nec minuatur? VI. PROPOSITIO DE DUOBUS NEGOTIATORIBUS C SOLIDOS HABENTIBUS. Fuerunt duo negatiatores, habentes C solidos communes, quibus emerunt porcos. Emerunt autem in solidis duobus porcos V, volentes eos saginare, atque iterum venundare, et in solidis lucrum facere. Cumque vidissent tempus non esse ad saginandos porcos, et ipsi eos non valuissent tempore hiemali pascere, tentavere venundando, si potuissent, lucrum facere, sed non poterunt; quia non valebant eos amplius venundare, nisi ut empti fuerant, id est, ut de V porcis duos solidos acciperent. Cum hoc conspexissent, dixerunt ad invicem: Dividamus eos. Dividentes autem et vedentes, sicut emerant, facerunt lucrum. Dicat, qui valet, imprimis quot porci fuerunt; et dividat ac vendat et lucrum faciat, quod facere de simul venditis non valuit.