# Ald. Carm. eccl. 4.8

Aldhelm, Ald. Carm. eccl., Part 4, VIII. in Sancti Philippi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-carm-eccl/4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-carm-eccl/4.8

Hic quoque commemorat metrorum comma Philippum,
Quem pius aethrali ditavit gratia Christus;
Barbara qui docuit doctrinis agmina sacris
Credere per Scithiam salvantem saecula Christum,
Qui dudum tetra torpebant mortis in umbra
Auctorem lucis tenebroso corde negantes
Atque creaturae famulantes ordine verso,
Donec apostolicam hauserunt aure loquelam.
Limpida perpetui cernentes lumina Phoebi
Omnes certatim merguntur gurgite sacro
Flagitium sceleris purgantes fonte lavacri.
Inde Asiam properat sanctis convertere biblis,
Idola quae dudum decepta fraude colebat,
Credula sed citius pandit praecordia Christo,
Splendida discipuli dum fantis verba capessit.
Sic felix Asiae convertit dogmate regnum,
In qua post obitum fatali sorte quiescit;
Cuius hoc templum sacrata tuebitur ara.

---

Aldhelm, Ald. Carm. eccl.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
