Latin
Lines 1-92
Aldhelm, Ald. carm. rhythm. 1-92
Not analysed yet
Lector, casses catholice
Atque obses anthletice,
Tuis pulsatus precibus
Obnixe flagittantibus
Ymnista carmen cecini
Atque rem sponsam reddidi,
Sicut pridem pepigeram.
Quando profectus fueram
Usque diram Domnoniam
Per carentem Cornubiam
Florulentis cespitibus
Et foecundis graminibus,
Elementa inormia
Atque facta informia
Quassantur sub aetherea
Convexi celi camara,
Dum tremet mundi machina
Sub ventorum monarchia.
Ecce, nocturno tempore,
Orto brumali turbine,
Quatiens terram tempestas
Turbabat atque vastitas,
Cum fracto venti federe
Bacharentur in aethere
Et rupto retinaculo
Desevirent in saeculo.
Tum libertate potita
Et servitute sopita
Spissa statim spiramina
Duelli ducunt agmina,
Quibus bis sena nomina
Indiderunt volumina.
Horum archon, atrociter
Fumam verrens, ferociter
Furibundus cum flamme
Veniebat a cardine,
Unde Titanis torrida
Labuntur luminaria;
Cumque flatus victoriae
Non furerent ingloriae,
Tremebat tellus turbida
Atque eruta robora
Cadebant cum verticibus
Simul ruptis radicibus.
Neque guttae graciliter
Manabant, sed minaciter
Mundi rotam rorantibus
Umectabant cum imbribus.
Cum praepollenti pluvia
Essent referta flumina,
Turbo terram teretibus
Grassabatur grandinibus,
Quae catervatim caelitus
Crebrantur nigris nubibus.
Neque caelorum culmina
Carent nocturna nebula,
Quorum pulchra planities
Perlucebat ut glacies,
Donec nimbo ac nubibus
Torve teguntur trucibus.
Nam tenebrescunt turbine
Disrupto rerum ordine
Germanae Phoebi numina
Atque praeclara lumina;
Neque flagrabat flammiger
Ductor dierum Lucifer,
Sicut solet sepissime
Auratum sidus surgere,
Sed caecatus caligine
Velud furva fuligine.
Plaustri plane pulcherrima
Non conparent curricula
Aquilonis a circio
Cursum servantis sedulo,
Ac totidem torrentibus
Septem latet lampadibus
Pliadis pulchra copula
Ab Athlantis prosapia:
Haec conscendunt per ethera
Ab ortu solis sidera.
Tunc pari lance limpida
Librae torpebat trutina;
Zodiacus cum cetera
Cyclus fuscatur caterva,
Quem Mazaroth reperimus
Nuncupari antiquitus,
Bis senis cum sideribus
Per Olimpum lucentibus;
Nec radiebat rutulus,
Sicut solebat, Sirius,
Quia nubis nigerrima
Abscondunt polos pallia.