# Ald. carm. rhythm. 193-288

Aldhelm, Ald. carm. rhythm., Lines 193-288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-carm-rhythm/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-carm-rhythm/193

Ergo Christo in commune
Adempti a discrimine
Grates dicamus dulciter
Manenti inmortaliter!
Doxa Deo ingenito
Atque gnato progenito
Simul cum sancto superna
Flatu regenti saecula!'
Nuper dein labentibus
Binis brumae temporibus
Absque mora meatuum
Mox completa vergentium
(Quemadmodum mellificis
Heroicorum vorsibus
Inlustris quondam poeta,
Romae urbis indigena,
Stili calamo stridulo
Caraxante persedulo
Sacris inserit scedulis
Doctiloquus Sedulius,
Evolutam labilibus
Mundi molem rotatibus
Protelata praepatulis
Intervalla obstaculis
Pepulisse perniciter
Parum sistens stabiliter)
Trini fuere famine
Viri absque cunctamine
Divulgati per aethera
Summi Olimpi supprema,
Virtutum quos redimita
Cristatos cingit corona;
Parta namque per fabricam
Aethralis Heri vegetam,
Fides necnon trilicibus
Girat thoracis humeros.
Sic truduntur tyrannidis
Tela labaro tyronis,
Quibus horrende inruit.
Imber veluti ingruit;
Bellicosus in agone
Christi, adverso agmine
Consternatus quo quiritat
Fur vix erectus, indicat:
'Christi crucis per culmina
Ferimus frontis vexilla,
Quae fugax Orcus horridis
Timet telorum imbribus.'
At vos, famosi viribus
Viri sudantes strennuis,
Trucem vicistis tropeo
Hostem belli aethereo,
Qui propinquos et patrias
Abspernantes peregrinas
Ignoti ruris cespites
Adistis cursu praepetes!
Neque furentes vortices
Undisonis fragoribus
Turgentis Tithis tellurem
Debellantis per terrorem,
Neque latrones libidis
Glomerantes genuinis
Loetiferae libidinis
Luridaeque cupidinis,
Abstrahunt qui exuvias
Legentibus per avias,
Neque belvae vibrantibus
Rabidi rostri rictibus
Oberrantes per devia
Dumosi ruris limina
Celsorum Christi militum
Refrenarunt propositum.
Tum agape pro numinis
Iter suum conaminis
Gradientes sublimia
Petri petunt suffragia;
Illum visendi gratia
Frequentant, ut amnestia
Nancta foret a numine
Petri iuvante famine:
Omnes hii in Domino
(Bini sane pro saeculo)
Erant iuncti bitumine
Germanitatis viscide.
Tandem, decurso concite
Perlongi callis limite,
Edem almam adiere,
Patria quam petivere,
Ubi Petri corpusculum
Iacet tellure conditum.
Tum alter e felicibus
Couterinis fratribus
Prosilit de ergastulo
Carnis evulsus clanculo
Clavigero et regiae
Caeli adhesit munitae;

---

Aldhelm, Ald. carm. rhythm.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
