Latin
Lines 289-384
Aldhelm, Ald. carm. rhythm. 289-384
Not analysed yet
Qui evectus florentibus
Paradisi cespitibus
Sociatus sublimibus
Angelorum cum milibus
Regnat, istic per saecula
Carpens aeterna gaudia.
Bini vivi, beantibus
Meritorum meatibus,
Virentes acsi floscula
Paradisi perflorea
Olim spretas agilibus
Patrias petunt cursibus,
Non quod luxu labilia
Cosmi quaerunt quisquilia,
Sed quod ferunt non minima
Carismatum donamina,
Quibus ditatur area
Animarum perflorea.
En vehebant volumina
Numerosa per agmina
Multimodis et mysticis
Elucubrata normulis,
Quorum auctori aius
Adesse constat alitus;
Quae profetae, apostoli
Doctiloqui oraculi
Indiderunt pergaminae
Almo inflati flamine.
Nunc vestium velamina
Bella produnt ornamina,
Mirifico quae munere
Proferebant praepropere
Quaeque ita inormia
Eliciunt exordia:
'Pulchra prorsus propagine
Deprompta in origine
Gnari quaedam genimina
Vermis feruntur minima,
Foliis quique vescitur,
Brumae meatu moritur;
Cumque proles progreditur,
Ovorum alvo oritur,
Neque illos qui genuit
Vermis, idem recaluit.
Foetus fluunt ex semine
Imo naturae germine;
Sed quod magis mirabile
Mundo et desperabile:
Ova viri et faeminae
Calificata calore
Parturire progenitum
Foetum vellere vegetum.
Lana ostri elabitur
Vermiculo, cum vertitur,
Spissam ceu aranea
Telam texit muscarea;
Tumque lana, latratibus
Fusi valde volantibus
Filatim quae revolvitur,
Veluti setis torquitur.'
Inde sumuntur syrica,
Quae portabant, promiscua,
Quorum persplendit species:
Pulchra ceu planities
Paradisi puniceis
Purpurata cum rosetis,
Quibus inter eburnea
Lilia lucent linea;
Sic, sic sane sanguinea
Syricorum insignia,
Pulchre picta perniveo
Colore atque croceo;
Viridi, fulvo, floreo
Fucata atque blaveo
Ut peplorum per pallia
Pulchra pandunt ornamina!
Tum sanctorum reliquias
Nonnullorum eximias
Advehebant inormiter
Dicatas. nutu naviter
Quae concedunt oramina
Orantium fidelia.
Necnon adhuc munusculum
Quoddam addunt pulcherrimum,
Toracidas, tuentibus
Retorquentes luminibus
Imagines auriferis
Christi matris capitibus.
Cumque multa magnanima
Producebant donamina,
Christi sponsae, ecclesiae,
Cuncta ferebant opimae
Et ipsorum et omnium
Matri Christo credentium.
Valetote felicibus
Vitam clausuri calcibus!