# Ald. epp. 34-39

Aldhelm, Ald. epp., 34 to 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/34

Nos autem secundum plurimorum opinionem Simonem, magicae artis inventorem, huius tonsurae principem fuisse comperimus , qui qualem quantamque necromantiae fallaciam contra beatum Petrum fraudulenter machinaretur, certamen apostolorum et decem libri Clementis testes sunt; nos, inquam, secundum sacrosanctam scripturae auctoritatem de tonsura nostra veritatis testimonium perhibentes diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum sumpsisse asserimus: primitus, ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum pro redemptione nostra crucis patibulum subiturus a nefanda Iudeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur; deinde, ut sacerdotes veteris et novi testamenti in tonsura et habitu discernerentur; postremo, ut idem apostolus suique successores et sequipedae ridiculosum gannaturae ludibrium in populo Romano portarent, quia et eorum barones et hostes exercitu superato sub corona vendere solebant, Ceterum in veteri testamento tonsurae signum a Nazareis id est sanctis, ni fallor, sumpsit exordium; est enim regale et sacerdotale stemmatis indicium. Nam tiara apud veteres in capite sacerdotum constituebatur; haec bisso retorto rotunda erat quasi spera media: et hoc significatur in parte capitis tonsa; corona autem latitudo aurea est circuli, quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum Petro dicente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Hoc ritu tondendi et radendi, ut vitia resecentur, Signatur et 〈ut〉 crinibus carnis nostrae quasi criminibus exuamur. Est autem altera crudelior animarum pernicies, quod in sacrosancta paschali solemnitate CCCXVIII patrum regulam non sectantur, qui in Niceno concilio decemnovenalem laterculi circulum per ogdoadam et endicadam | usque ad finem mundi recto tramite decurs〈ur〉um sagaci solertia sanxerunt et a quinta decima luna usque ad vigesimam primam supputationis seriem et paschalis calculi terminum tradiderunt, quem anticipare et transgredi contra ius et fas illicitum fore censuerunt. Porro isti secundum decennem novennemque Anatolii computatum aut potius iuxta Sulpicii Severi regulam, qui LXXXIIII annorum cursum deseripsit, quarta decima luna cum Iudeis paschale sacramentum celebrant, cum neutrum ecclesiae Romanae pontifices ad perfectam calculi rationem sequantur; sed nec Victorii paschalis laterculi curriculum, qui DXXXII annorum circulis continetur, posteris sectandum decreverunt.

---

Aldhelm, Ald. epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
