Latin
54 to 60
Aldhelm, Ald. epp. 54-60
Not analysed yet
Dominicae incarnationis sacramentum et passionis patibulum ac resurrectionis tropeum voce libera per populum praedicabo; supremum vivorum et mortuorum examen, quando singulis quibusque pro meritorum diversitate dispar retributio aequissimis iudicii lancibus trutinabitur, diligenter denuntiabo et huius fidei privilegio in catholicorum coetu glomeratus sine aliquo infelicitatis obstaculo connumerabor.' Sed huius excusationis propugnaculum ,sub quo se delitescere confidunt, apostolicae castigationis ballista solo tenus dirutum conquassare et confringere nitar. Ait namque Iacobus, materterae domini filius: Tu credis, quia unus est deus et quia per hironiam duodecim tribubus in dispersione constitutis loquebatur, statim subiunxit: Bene facis; et demones credunt et contremescunt ,quia fides sine operibus mortua est. Fides nempe catholica et fraternae caritatis concordia inseparabiliter pari tramite tendunt, sicut praedicator egregius et vas electionis eleganter attestatur: Si noverim |omnem profetiam et omnia misteria, si hdbeam fidem, ita ut montes transferam, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Et ut brevis sententiae clustello cuncta concludantur, frustra de fide catholica (et) inaniter gloriatur, qui dogma et regulam sancti Petri non sectatur. Fundamentum quippe ecclesiae et firmamentum fidei principaliter in Christo et sequenter in Petro collocatum nequaquam ingruentibus tempestatum turbinibus nutabundum vacillabit ita apostolo promulgante: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Iesus Christus. Petro autem veritas ita privilegium ecclesiae sanxit: Tu es Petrus et supra hanc petram aedificabo ecclesiam meam DOMINO VENERABILI PRAECONIO EFFERENDO ET SANCTORVM MERITIS MAGNOPERE HONORANDO EHFRIDO ALDHELMVS EXIGVVS IN DOMINO AETERNAM SALVTEM. Primitus pantorum procerum praetorumque pio potissimum paternoque praesertim privilegio panagericum poemataque passim prosatori sub polo promulgantes stridula vocum simphonia et melodiae cantilenaeque carmine modulaturi ymnizemus, praecipue quia tandem almae editum puerperae sobolem ob inextricabile sons protopla〈u〉storum piaculum priscorumque cirografum oblitteraturum terris tantundem destinare dignatus est, luridum qui linguis celydrum trisulcis rancida virulentaque vomentem per aevum venena torrentia tetrae tortionis in tartara trusit et, ubi pridem eiusdem nefandae natricis ermula cervulusque cruda fanis colebantur stoliditate in profanis, versa vice discipulorum gurgustia, immo almae oraminum aedes architecti ingenio fabre conduntur.