# Ald. epp. 79-87

Aldhelm, Ald. epp., 79 to 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/79

Praesertim hoc scito praenoscens , quod idcirco te fiducialiter ita obsecro, ut me suscipias doceasque, quoniam fulgor, ceu dictum est, sapientiae prae multis in te fulget lectoribus ac peregrinorum mentes cupientium sapientiam discere cognoscis, quia tu Romae advena fuisti, insuper quod a quodam sancto viro de nostro genere nutritus es. Haec compendii causa significant , quia, si humiliter per caritatem volueris attendere, non minus per pauca verba quam per plurimas sermocinationes perspicies. Haec tibi quoque sinceriter dissero: libellum quendam, quem ego (non) habeo, qui non est maior acceptorio duarum septimanarum, legere cupio; hoc autem breve tempus praedico non eo, quod mihi plus non opus sit, sed ne haec petitio fastidium in tua mente creet; ministrum quoque equosque, ut opinor, adipiscar. In hoc autem tempore messis laetum a | te responsum sperabo; orantem pro nobis beatitudinem tuam divina gratia custodire dignetur. SACROSANCTO ABBATI ALDHELMO MIHI INEXTRICABILIBVS IGNITAE CARITATIS NODIS, VT MERITA POSCVNT, ADSTRICTO AEDILWALDVS, TVAE PIAE PATERNITATIS SVPPLEX ALVMNVS, PERPETVAM IN DOMINO SOSPITATIS SALVTEM. Aestivi igitur temporis cursu, quo immensis feralium passim congressionum expeditionibus haec miscrrima patria lugubriter invidia vastatrice deformatur, tecum legendi studio conversatus demorabar. Tum mihi, licet indigno, tuae beatitudinis sacrosancta sagacitas omnibus, ut reor, propemodum panagericis tam saecularium litterariae verbositatis facundia editorum quam etiam spiritalium ecclesiastici dogmatis stilo elucubratorum plenissime voluminum scriptis imbuta arcana liberalium litterarum studia, opacis dumtaxat misteriorum secretis ignaris quibusque mentibus obstrusa abrepto propere spissae stoliditatis velamine patefaciens liquidissime propalarat. Quibus ad integrum exuberantis ingenii epulis ambronibus siticulosae intelligentiae faucibus avide absumptis meam adhuc pallentem hebitudinis maciem largissima blandae sponsionis epimenia affluenter refocilabat pollicitans, omni me desi | deratae lectionis instrumento, quo potissimum meae mediocritatis industriam satis inhiantem agnoverit, libenter edocendo imbuere. Quapropter, mi amantissime purae institutionis praeceptor, quatenus effectu consequente fidem verborum haut difficulter adhibeas, operae pretium censemus, talibus sacrae scripturae oraculis instimulatus: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; illaqueatus es verbis oris tui.

---

Aldhelm, Ald. epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
