Latin
88 to 91
Aldhelm, Ald. epp. 88-91
Not analysed yet
Etiam dico: si nullis te capacibus prolatae promissionis retiaculis perplexum involutumque reminisceris, tamen, cum memet ab ipsis tenerrimae cunabulis infantiae fovendo, amando pedetemptimque delicatioribus solertiae cibis recreando ad vegetam usque pubertatem provexisti, dignum ab omnibus sanae intelligentiae esse iudicatur, quatenus confotum iam pabulo tenerioris ingenii alas cibo solidiore quoque profundioris sofiae, 〈et〉, tametsi humillima subiectae devotionis instantia importune insistens expetit, affatim alendo epulas impendere non deneges meque, licet nullius momenti ducas, vestrae sublimitatis adoptivum prolem ex omni paternae prudentiae diviti censu aliquatenus ad tempus ditare non recuses, ne quando invisi audacium aemulorum cunei crispanti optatae improbationis cachinno tripudiantes congratulentur, si sobolem opulenti paternae philosophiae censu exheredem penuriaeque feralis insipientiae experientem comperiunt, et non incongrue mihi ille Robuam, generosa de stirpe famosissimi tam laudabilis sapientiae excellenti inormitate quam etiam opimis rerum facultatibus regis Salomonis infelici fusus ortu omnis paene paternae felicitatis expers lugubriter coaequari queat. Denique age iam nunc impleturus vota persolve et inceptum largae institutionis beneficium concitus comple sciens, te haud dubie maiorem inde perpetuae remunerationis gloriam adepturum Domino adstipulante, qui ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit! Huic autem nostrae parvitatis epistulae trina cantati modolaminis carmina binis generibus digesta subdidimus, quorum primum dactilico heroici poematis exametro ac pedestri, ut |autumo, regula enucleate trutinatum et in LXX coaequantium vorsuum formulas, casu ita obtingente vel, ut verius dicam, supernae dispensationis nutu moderante ,divisum; tertium quoque non pedum mensura elucubratum, sed octenis syllabis in uno quolibet vorsu compositis, una eademque littera comparis linearum tramitibus aptata cursim calamo perarante caraxatum tibi, sagacissime sator. transmittens dicavi; medium vero meo tuoque clienti Wihtfrido de transmarini scilicet itineris peregrinatione simillimis itidem vorsuum et syllabarum lineis confectum repraesentans porrexi . Haec idcirco vestrae beatitudinis venerandis obtutuum luminibus repraesentanda fore necessarium duxi, quod nostrae parvitatis iudicio dignum esse visum est, 〈ut〉 omnem tibi, utpote patri, mearum litterarum editiunculam primum pandens propalarem ,quatenus vestrae sublimitatis probabili rationis iudicio comprobata et ad aequitatis normulam derivata omnibus deinceps lectorum numerositatibus acceptabilis extet.