# Ald. epp. 92-104

Aldhelm, Ald. epp., 92 to 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/92

Vale in Christo! DILECTISSIMAE ATQVE AMANTISSIMAE SORORI ET MIHI SINCERO CARITATIS AFFECTV VENERANDAE 〈SIGEGYTHAE〉 ALDHELMVS SVPPLEX INDIGNO ABBATIS VOCABVLO FVNCTVS IN DOMINO SALVTEM. Cognoscat vestra almitas de baptismo sororis me interrogasse pontificem, qui licentiam dedit baptizari illam sanctimonialem, sed tamen clam et latenter. Saluto te diligenter , o Sigegyth, ex intimo cordis cubiculo subnixis precibus obsecrans, ut assidua scripturarum meditatione mentem tuam occupare non desistas, quatenus psalmigrafi sententiam compleas dicentis: In lege eius meditabitur die ac nocte et idem psalmista hoc item testatur dicens: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua et reliqua. Orationum vero mearum ut memores sint, omnes sorores per Christum suppliciter obsecro, quia dicit apostolus: Multum valet deprecatio insti assidua. Vale, decies dilectissima, immo centies et milies; te Deus valere faciat! DOMINO LECTRICIBVS DITATO STVDIIS MELLIFLVISQVE ORNATO LVCVBRATIVNCVLIS ALDHELMO ARCHIMANDRITAE, SAXONVM MIRIFICE REPERIENTI IN ORIS, QVOD NONNVLLI CVM LABORIBVS ET SVDORIBVS IN ALIENO AERE VIX LVCRANTVR, CELLANVS IN HIBERNENSI INSVLA NATVS, IN EXTREMO FRANCORVM LIMITIS LATENS ANGVLO EXVL, FAMOSAE COLONIAE CHRISTI EXTREMVM ET VILE MANCIPIVM, IN TOTA ET TVTA TRINITATE SALVTEM. ... Quasi pennigero volatu ad nostrae paupertatis accessit aures vestrae latinitatis panagericus rumor, quem agilium lectorum non horrescunt auditus, sine sanna aut amurcali impostura notus propter alburnum dictricis Romaniae decorem. Etsi te praesentem non meruimus audire, tuos tamen bona lance constructos legimus fastos diversorum deliciis florum depictos; sed si peregrini triste refic〈ere v〉is corculum, paucos transmitte sermunculos illius pulcherrimae labiae tuae, de cuius fonte purissimo dulces dirivati rivi multorum possint reficere mentes, ad locum, ubi domnus Furseus in sancto et integro pausat corpore.... CELLANO.. ALDHELMVS.. SALVTEM. ... Miror, quod me tantillum homunculum de famoso et florigero Francorum rure vestrae frunitae fraternitatis industria interpellat Saxonicae prolis prosapia genitum et sub arctoo axe teneris confotum cunabulis...

---

Aldhelm, Ald. epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
