# Ald. metr. 1005-1013

Aldhelm, Ald. metr., 1005 to 1013. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1005
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1005

Δ Quo accentu palimbachius pronuntiatur? X Si paenultima positione producitur, acutum accentum habebit ut devexus, congestus; si vero naturarum decreto proteletur , circumflexa prosodia describitur ut indutus, exutus, imbutus, obsutus, dilutus, explosus, complosus, corrosus. DE PROCELEUMATICO. Δ Enucleatis igitur trisillaborum pedum regulis operae pretium reor, ut tetrasillabos pedes, sicut praefationis ordo spopondit, examusim digeras. X Exempla pedum sequentium cursim et particulatim propalanda censeo, siquidem de disillabis pedibus, quorum exempla aliquantula explanatione utcumque digessimus, praedicti tetrasillabi pedes resupinis et eciprocis varietatum vicibus componuntur. Denique haec sunt nomina ad proceleumaticum pertinentia, qui pro geminata pirrichii vicissitudine singulariter positus duplicatum revolutionis officium et recapitulationis seriem continet: crocotula, animula, miseria, memoria, Italia, quamvis per ectasin producatur, apicula, ca|nicula, avicula, fidicula, cuticula, crucicola, benivola, malivola, lapideus, equuleus, aculeus, | itinera, facinora, pelagicus, puerulus, manipulus (quod nomen in dactilico exametro integrum non congruit; idcirco saepissime a poetis per sincopam vocalis ·u· exploditur: Sedulius Portantes nostros Christo veniente maniplos: Vergilius non ore soluto Inmundi meminere sues iactare maniplos) geniculum, latibulum, patibulum. Solet etiam interdum proceleumaticus a tertia declinatione per obliquos casus dativi et ablativi progigni ut nemoribus, operibus, lateribus, oneribus, comitibus, segitibus, cineribus, sceleribus, pecoribus, leporibus, celeribus, generibus, gracilibus, facilibus, agilibus, teretibus, veteribus, proceribus. Genera verborum concordi suffragio proceleumatici regulis obsecundare noscuntur ut misereor, opitulor, arieto, humilio, aperio, operio, reperio, sepelio; unde Prosper elegiaco versu non desonam protulit sillabarum regulam dicens Fitque novus vita, qui sepelitur aqua; scanditur ita: fitqueno. vusvi. ta. quisepe. litura. qua. Subiunctivus quoque modus tempore praeterito perfecto proceleumatico suffragatur a secunda dumtaxat vel tertia coniugatione ut docuerim, tumuerim, tenuerim, viguerim, habuerim, meruerim, stupuerim (ut Sicca peregrinas stupuerunt marmora plantas; scanditur nasstupu: dactilus), patuerim, latuerim, statuerim (ut Nam statuit genitor rerum) rapuerim, tribuerim, metuerim, nequierim.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
