# Ald. metr. 1014-1030

Aldhelm, Ald. metr., 1014 to 1030. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1014
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1014

Nam ·e· in paenultimo subiunctivi modi tempore praeterito perfecto semper corripitur, ut Prisciani auctoritas approbat. Δ Da divisionis et partitionis qualitatem! X Aequa discretionis normula proceleumaticus discriminatur. Idcirco arsis et thesis aequa sillabarum trutina et aequiperante temporum exagio pariter ponderabuntur, hoc est bino et bino. Δ Quo tenore pro|celeumaticus profertur? X Indirupta et inconvulsa firmitatis censura semper acuitur. DE DISPONDEO. Δ Quae sunt nomina ad dispondeum rite congruentia? X Servatores, praeceptores , bellatores, oratores, pastorales, aeternales, immortales, infelices, scrutatores, dictatores , mercatores, piscatores, regnatores, curatores, luctatores, rimatores, auditores, nutritores, venatores, vespellones id est fossarios, qui corpora humant; unde Orosius Per vespellones, inquit, in Tiberim tractum est. Verba quoque tam praeteriti temporis quam futuri his regulis opitulantur ut mulcaverunt, sulcaverunt, stipaverunt, sudaverunt, illexerunt, perrexerunt; item futuri: conquassabunt, umectabunt, exanthlabunt, resultabunt et reliqua. Sunt itidem nomina verbalia in -trix desinentia feminina, sicut masculina in -tor terminantur; sed feminina dispondeo mancipantur, masculina vero correptione ultimae sillabae epitriti quarti subiectionis iugum ferre non recusant ut indagator indagatrix, collaudator collaudatrix, declamator declamatrix, suffragator suffragatrix, exaltator exaltatrix, commendator commendatrix, commentator commentatrix (quod oritur a verbo commentor commentaris commentatur, unde et commentum et commentarium ), inflammatrix, insultatrix, dispensatrix, assentatrix, unde Prosper, cum de crimine adulationis loqueretur, subiunxit dicens Lingua assentatrix vitium peccantis acerbat. Oritur etiam a participiorum significationibus praedicti pedis regula ut contorquentes, impingentes, suffragantes, allegantes, retrudentes, ie|iunantes, exundantes, emungentes, fecundantes; ita futuri: truncaturi, sulcaturi, surrecturi, porrecturi, summersuri, possessuri , concessuri. Δ Da rationem accentus! X Dispondeus semper acuto accentu profertur, dum arsis et thesis aequali temporum discrimine dirimuntur hoc est bis quaterno. DE DIIAMBO. Δ Quae sunt nominum exempla ad diiambum pertinentia? X Haec actutum prompta depromere non me pertaesum pigebit utpote paternitas, inormitas, iniquitas, propinquitas, fidelitas, profunditas, severitas, ferocitas, atro|citas, acerbitas, rotunditas, sagacitas, capacitas, loquacitas, feracitas, edacitas, Latinitas, procacitas, benignitas, cupiditas, inanitas.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
