Latin
1031 to 1043
Aldhelm, Ald. metr. 1031-1043
Not analysed yet
Verum haec nomina tertiae declinationis in singulari numero secundum regulam casualis formae pentaptota esse noscuntur, in plurali triptota; item imagines, origines, hirundines, harundines, propagines, voragines. Verba similiter tempore praeterito plusquamperfecto his legibus subduntur ut amaverant, ligaverant, necaverant, putaverant, litaverant, rigaverant, negaverant et cetera. Δ Quae prosodia tenoris in diiambo statuitur? X Nomina seu verba diiambo mancipata acuuntur quidem ut dispondeus, sed in hoc discrepare cernuntur, quod dispondeus in paenultima, diiambus vero in antepaenultima acutum habebit accentum, cetera gravabuntur. DE DITROCHEO. Δ Da formulas exemplorum, quibus ditrochei regula competenter clarescat. X Cartilago, cantilena, celsitudo, altitudo, gippitudo, lippitudo, longitudo, |latitudo, fortitudo, magnitudo, crassitudo, spissitudo, aegritudo, pulchritudo, turpitudo, fortitudo, rectitudo; haec omnia pentaptota, excipitur cantilena, quod triptotum nomen est. Item de secunda declinatione ut publicanus, Tusculanus, passerinus, anserinus, oppidanus, rusticanus̀, Claudianus, Adrianus, masculinus, femininus, Gaditanus, Gallicanus, Formianus ,Maximinus, bombicinus (dirivatum nomen epitheton a bombicibus id est vermibus, quos Seres vulgo nuncupant, unde Serica vestis lentis filorum staminibus contexitur), ludibundus, iracundus, fraudulentus, pompulentus, corpulentus, vinolentus, merulentus, principatus, paludatus id est paludamento indutus, sicut togatus toga vestitus dicitur. In verborum quoque modis et personarum declinationibus ditrocheus reperitur ut castigamus, lectitamus, irrogamus, subrogamus, clamitamus, fascinamus, pastinamus, ruminamus (ut Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas), expiamus, sauciamus, confricamus, strangulamus, sciscitamur, machinamur, praestulamur ; sic infinitivo modo fascinare, pastinare, remigare. Excipiuntur passiva et depo|nentia eiusdem modi ut sciscitari, machinari, strangulari, quae in regulam epitriti secundi transire noscuntur. Interdum quoque trochaicae legis normula a participiorum significationibus oriundus constat ut verberandus, masticandus, calculandus, calcitrandus, dedicandus, ventilandus, vellicandus; sic a tertia vel quarta ut imbuendus, obruendus, exprimendus, sopiendus, sarciendus, saepiendus, sanciendus, fulciendus. Δ Da regulam divisionis! X Aequa ditrocheus lance libratur, dum arsis et thesis bis ternis temporum trutinis aequiperantur.