Latin
1065 to 1076
Aldhelm, Ald. metr. 1065-1076
Not analysed yet
X Omnipotens, ignipotens, pinnipotens, armipotens, arcitenens, caesaries, canities, progenies, esuries, planities, luxuries (ut in georgicis Luxuriem segetum tenera depascit in herba), temperies, segnities, calvities, ingluvies, illuvies, sinceritas, posteritas (ut illud Et sit priscorum nescia posteritas), crudelitas, sedulitas, calliditas, ebrietas, sobrietas, simplicitas, duplicitas, impietas, nobilitas, mobilitas, utilitas, asperitas, virginitas ut Prosper in epigrammatibus Nec crucis asperitas potuit terrere volentem. Ex his, quae tertiae declinationis sunt, pentaptota certissime fiunt; quae autem quintae fuerint, ad tetraptotam formulam rediguntur. Item nomina feminini generis singulari numero carentia ad coriambum pertinentia ut exuviae, divitiae, inferiae, blanditiae, primitiae, insidiae, exe|quiae, diliciae, reliquiae, excubiae: haec tetraptota sunt. Sed et nomina primae et secundae declinationis, quae ad peonis primi regulas subterinserere |explanandarum rerum necessitate constricti conabimur, coriambo rite mancipabuntur per ceteros casus utriusque numeri exceptis nominativo, accusativo, vocativo singularibus et plurali genetivo, si masculina vel feminina fuerint, neutra vero in quibusdam casibus discrepant: ut iustitia, laetitia, spurcitia, maestitia, tristitia, munditia; item purpureus, caeruleus, discipulus, egregius, legitimus; item auxilium, augurium, discidium, concilium. Oritur etiam coriambus a praedictis nominibus, quae superius edidimus, cum de dactilo niteremur comminisci, illis dumtaxat, quae ex gero vel fero componuntur per obliquos casus, ut paulo ante promulgavimus, ut setiger setigeri. ro. ros. ris, squamiger squamigeri. ro. ros. ris; sic laniger, corniger, lucifer, umbrifer, furcifer. Δ Hunc pedem quibus divisionum speciebus partimur? X Aequis temporum discerniculis ut antespastum. Δ Da exemplar a verborum personis diremptum! X Secunda persona singularis numeri et tertia pluralis legitime declarat ut conglomeras conglomerant, ingeminas ingeminant, praetitulas praetitulant, acceleras accelerant, commemoras commemorant; sic participia instantis temporis conglomerans, ingeminans, praetitulans et cetera. DE IONICO MINORI. Δ Quae nomina seu verba ionico minori competunt? X Ionico minori huiuscemodi pauxillula sufficiant exempla ut sapientes, populares, seniores, furibundi, rubicundi ,verecundi, moribundi, rudibundi id est rudentes et boantes; nam ruditus proprie asellorum |est, ut poeta linguaque rudenti Edidit humanas animal pecuale loquelas.