# Ald. metr. 1077-1080

Aldhelm, Ald. metr., 1077 to 1080. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1077
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1077

Et quia apta se vocis occasio praebuit, non modo propter structuram pedum et rationem metrorum, verum etiam ob differentiam vocum et discretionem sonorum non absurdum arbitror quadripedum et volucrum et reptilium voces cum generalitate pluralitatis et specialitate singularitatis subtiliter dirimere, siquidem vocis qualitatem quadripertitam, tam philosophorum quam grammaticorum auctoritas | propalavit: articulatam, inarticulatam , litteratam, illitteratam, quamvis alii duas esse vocis species attestentur, hoc est articulatam et confusam; nam articulata hominum tantummodo dicta est, quod articulo scribenti comprehendi possit, confusa est, quae scribi non potest. Δ Pande exempla vocis confusae de diversis rerum naturis congesta! X Haec sunt species vocis confusae, ut maiorum auctoritas tradidit. Nam apes ambizant vel bombizant, aquilae clangunt, anseres crinciunt vel trinsiunt, aves minuriunt vel vernant vel vernicant, accipitres pipant vel plipiant, anates teritisant, arietes crissitant vel blaterant, asini oncant vel rudunt, apri frendunt, arma crepant, aes tinnit, amfora profusa bilibit, boves mugiunt vel reboant, cornices butant, cicni desistant, cicadae fretinniunt, ciconiae gratulant vel glottorant vel critalant, corvi crociunt vel crocant, caprae micciunt, canes baubantur vel latrant vel ganniunt, catuli glattilant, cervi rugiunt, citharae sonant, canis venatica nictit, elefanti barriunt vel stridunt, equi hinniunt, ferae mussitant, grues gruddant vel gruunt vel grugulant, gallinae cacillant, galli cantant vel cucurriunt, galuae fringilliunt, graculi grinciunt; hirundines trutissant vel trissant, hienae hirriunt, haedi balant vel bebant, | Iuppiter tonat, ut fabulae fingunt, infantes vagiunt, leones fremunt, linces hircant, lepores vagitant, lupi ululant, litora murmurant, milvi iugiunt vel iugilant vel luriunt, meruli zinzitant, mustelae dindrant, mures mintriunt vel muniunt, noctuae cucubiunt, olores drensitant, oves balant, onagri vagillant, palumbes raucitant, passeres titiant, parri tinnipant, pavi paululant, perdices cacabant, pulli et pueri pipant, pantherae cauriunt, pardi feliunt, porcelli grunniunt, porci grundiunt, ranae coaxant, sturni parsitant, sorices denticant, serpentes sibilant, silvae strepunt, turdi soccitant vel faccilant, tigrides raccant, tubae clangiunt, tauri mugiunt, vultures pionpant, venti flant vel tremunt vel sibilant, ursi urgant vel saeviunt, vulpes eiulant, verres quiritant; item homines loquuntur, rustici iubilant et reliqua similia. | Haec genera vocum non ad ionicum pertinebunt, sed discretionis gratia prolata sunt.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
