# Ald. metr. 1109-1114

Aldhelm, Ald. metr., 1109 to 1114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1109

Omnia ista diminutiva tam paenultimam quam antepaenultimam corripiunt , quamvis cuticula antepaenultimam producat Iuvenalis in satiris dicens Cum bibet aestivum contracta cuticula solem, quod eum facere metri necessitas compulit:.IV. enim habens dictio breves in heroico poni non aliter poterat, | licet Vergilius in huiuscemodi nominibus id est.IV. breves habentibus soleat proceleumaticos ponere ut labat ariete crebro et depectunt tenuia Seres et genua labant. Item masculina ad peonem primum pertinentia ut ponticulus, folliculus, panniculus (a panno; panucula a pano, quamvis diminutivum a primitivo discrepet), fonticulus , monticulus, igniculus, testiculus, funiculus, criniculus, pisciculus, curriculus (et hoc curriculum neutraliter dicitur), versiculus, flucticulus, articulus, ridiculus, anniculus, vermiculus, agniculus, fasciculus, ensiculus, cuniculus, ventriculus: Iuvenalis in I. Infra ventriculum tenui distantia rima; nascuntur vero haec diminutiva aut de monosillabis ut pons ponticulus, aut de disillabis ut ensis ensiculus, dulcis dulciculus. Item mobilia: purpureus, caeruleus, marmoreus, aequoreus, funereus, Herculeus (ut Iuvenalis Audiet Herculeo stridentem gurgite solem), tartareus, carbaseus, pampineus, puniceus (ut Vergilius tota Puniceo stabis suras evincta coturno) sanguineus, sidereus, corporeus, femineus, virgineus, populeus, aethereus, Elisius, Gorgoneus (Vergilius Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis) egregius, exiguus, praecipuus, assiduus, irriguus, rorifluus, horrisonus, raucisonus, grandisonus ut poeta Grandisonis pompare modis tragicoque boatu Ridiculove Geta, quem versiculum imperiti et metricae artis ignari obtunsaque mentis acrimonia freti satis turpiter interpretantur, vegeta sub una orationis asserentes parte et quasi pendeat sensus de praelato nomine neutrali id est figmenta, quod nec scandendi ratio nec sillabarum regula consentit, siquidem -ve coniunctio est disiunctiva, Geta vero principale et | primitivum nomen est, unde P. Terentius Afer in Formione sic ait Amicus summus meus et popularis Geta Heri ad me venit et infra O Geta, provinciam || Cepisti duram. Quodsi vegeta neutrale nomen esset accusativo plurali, heroicae versificationis regula vacillaret, quia semper neutra in plurali corripiunt ·a· in nominativo, accusativo et vocativo ut Arma virumque cano et Arma(que) Amycleumque canem Cressamque faretram.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
