# Ald. metr. 1143-1148

Aldhelm, Ald. metr., 1143 to 1148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1143

X Sumuntur quidem a prima et tertia coniuga|tione tempore praesenti et futuro indicativi modi praesertim a verbis, quae superius coaptavimus, cum de tribracho commentaremur: glomeramus glomeratis glomerabo glomerabis glomerabit, properamus properatis properabo properabis properabit, geminamus geminatis geminabo geminabis geminabit, rogitamus rogitatis rogitabo rogitabis rogitabit, rapiemus rapietis, capiemus capietis, poliemus polietis, veniemus venietis: Vergilius in bucolicis rapidum Cretae veniemus Oaxen. Passiva vero, communia et deponentia, per easdem personas passim non conveniunt, sed hoc modo: iugulamur iugulantur iugulabor, veneramur venerantur venerabor, stipulamur stipulantur stipulabor, stomachamur stomachantur stomachabor- Infinitivus quoque modus in activis et neutralibus peoni.III. mancipatur tempore praesenti et praeterito ut stimulare stimulasse, titulare titulasse, ululare ululasse, spoliare spoliasse, temerare temerasse; unde Proba inter poetas clarissima in exordio Vergiliocentonis quamvis apocrifo|rum frivola sub specie prophetica continentis, sed tamen legitimam exametri regulam servantis eleganter deprompsit dicens Iam dudum temerasse duces pia foedera pacis; scanditur ita: iamdu. dumteme. rassedu. cespia et reliqua Δ Da exempla significationibus participiorum approbata. X Praeteriti et futuri temporis participia a passivo, communi et deponenti, venientia peonem.III. non repudiant ut glomeratus glomerandus, veneratus venerandus, iaculatus iaculandus, imitatus imitandus (ut Demens, perpetui qui non imitanda parentis Iura caducorum gradibus simulavit honorum), ab activo quoque et neutro ut fugiturus, ruiturus, habiturus, doliturus, domiturus (ut in georgicis et durum Bachi domitura saporem) petiturus, periturus. Δ Peon tertius qua discretione sequestratur? X Sescupla divisione dirimitur, sed arsis et thesis peoni ·I· et ·II· reluetantur, dum arsis usurpat tempora bina et thesis trina. | Δ Unde ergo ista diversitas et veluti inconveniens diafonia nascatur, cum in praedictis.X. pedibus aequo divisionis exagio trutinatis, quasi quaedam organicae modulationis melodia, ita consors temporum armonia teneatur? X Quia peon tertius semper aut acuto paenultimam producit accentu ut calamistrum, unde dirivatur calamistratus epithetum, aut circumflexo ut medicina, peon vero primus et secundus semper ante paenultimam acuere accentum legibus compelluntur.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
