Latin
1149 to 1158
Aldhelm, Ald. metr. 1149-1158
Not analysed yet
DE PEONE QUARTO. Δ Promito tandem peonis. IV. regulares exemplorum formulas! X Strictius hunc pedem commentaturus expediam, dum plura exempli documenta uber|tim minime suppeditent ut humilitas, saturitas, satietas, varietas, temeritas, agilitas, facilitas, gracilitas ,celeritas, viriditas, tenuitas, cupiditas, stabilitas ut Prosper in epigrammatibus Lex aeterna Dei stabili regit omnia nutu; sic stoliditas, proceritas. Necnon etiam illa nomina, quae recto casu in proceleumatico superius congessimus, per genetivum huic pedi regulariter aptabuntur: fidicula fidiculae, miseria miseriae, crucicola crucicolae, apicula apiculae, avicula aviculae, cuticula cuticulae, quamvis Iuvenalis auctoritas variaverit, ut supra retulimus; coticula vero, cuius primitivum est cos, peoni primo adsciscitur approbante versifico de aqua contradictionis rumpuntur cotibus amnes. Sic peon quartus latibulum latibuli, patibulum patibuli, manipulus manipuli, puerulus pueruli; at vero nomina, quae in proceleumatico per obliquos casus genetivum et ablativum accumulantes aggregavimus, ad peonis quarti documentum minime concursant . Verba autem tam indicativi quam subiunctivi modi, quae in proceleumatico promulgavimus, huic regulae rite concordant tertia dumtaxat persona ut humilio humiliant ,arieto arietant; sic aperiunt, sepeliunt, operiunt, et in subiunctivo modo docuerim docuerint, tumuerim tumuerint, statuerint, patuerint. Animadverte, quaeso, perplexam metricae artis subtilitatem! nam |patuerunt indicativi modi est temporis praeteriti perfecti, ubi semper ·e· producitur ut Pervia divisi patuerunt caerula ponti, (scanditur: pervia. divi. sipatu. erunt) et infra Et ieiuna novum vomuerunt marmora potum: scanditur: etie. iunano. vumvomu. erunt, ast vero patuerint, vomuerint: in subiunctivo modo temporis praeteriti perfecti ·e· semper fixa definitione corripitur. Δ Dicito participiorum exemplar! X Nulla participia nisi praesentis tantum tempo|ris apta peoni quarto investigare valui a praedictis verborum significationibus ut arietans, humilians, sepeliens, operiens, aperiens. Quae vero in subiunctivo modo posuimus, huic regulae participiorum discrepant, sed aut iambo mancipantur, ut docens, vigens, stupens, aut anapestum legitime formabunt ut statuens, metuens, tribuens, poliens.