# Ald. metr. 1197-1206

Aldhelm, Ald. metr., 1197 to 1206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1197

X Constantinus, Marcellinus, Saturninus, cancellatus, fortunatus, contignatus , aerumnosus, libertinus, collibertus, Augustinus, Caelestinus, cristallinus, smaragdinus. Haec | denique tam propria quam appellativa in singulari numero pentaptota sunt, appellativa vero pluraliter tetraptota; item neutra utroque numero triptota, ut fundamentum, sacramentum, iuramentum, spiramentum (Vergilius in.VIII. Spiramenta animae letali vulnere rupit) salsamentum, atramentum, purgamentum, firmamentum, nutrimentum, fulcimentum, ornamentum , hostimentum, armamentum; locus vero receptaculi, quo armamenta reconduntur , armamentarium nuncupatur, quod ad naucleros proretasque pertinet: nam arma unius militis, armatura autem totius expeditionis, armentum, quod armentarius seu bubulcus procurat. Δ Uberrimis argumentorum indiciis mihi patenter enucleare precor, quid sit, quod illustris grammaticae artis commentator Praepositiones, inquit, aut verba corrumpunt aut ipsae corrumpuntur. X Haec sententia triplices continere regulas dinoscitur , quae tamen quadripertita figurarum ratione colliguntur. Δ Hac responsione, ut arbitror, non est interrogationis nodus patenter solutus, sed veluti panucula quaestionis involuta. X Tripertita, ut diximus, praepositionum definitio huiuscemodi differentia colligitur: aut ipsae praepositiones corrumpuntur ut accedo, succedo, oppono, appono; aut ceteras orationum partes, quibus praepositae fuerint, corrumpunt et ipsae incorruptae permanent ut quaero exquiro inquiro requiro et frango confringo infringo, spargo dispergo , sparsi dispersi; aut certe altrinsecus | corrumpuntur id est tam praepositio quam ceterae orationis partes, quae praepositionibus ritu figurae compositae successerint ut corripio, coerceo, sinciput, occiput. | Δ Da praepositiones, quae corrumpant ceteras partes vel quae acceptis reliquis partibus corrumpantur. X Ex, ad, ob, in, sub, trans, con, circum, ante. Ex praepositio interdum ·x· litteram aut in ·f· commutat ut effringo, effugio, effluo, effundo, effatur, effabilis; ferus efferus, frenatus effrenatus, facio efficio, factus effectus efficax, effodio effossus; aut ·ex· integra manet subnexa. Corrumpuntur ut aestimo existimo, carpo excerpo, quaero exquiro, arceo exerceo, cado excido; aut omnino eadem littera carebit ut evenio evenit, egero egessi, egredior egressus, emano emanavi. elicio elicui, elimino eliminavi, elido elisi, enarro enarravi, enucleo enucleavi.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
