# Ald. metr. 1212-1217

Aldhelm, Ald. metr., 1212 to 1217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1212

Verum tamen haec verba tempore perfecto et plusquamperfecto ex corruptis et integris | componuntur ut suppressi suppresseram, sustinui sustinueram, suffeci suffeceram, suscepi susceperam. Ob, praepositio accusativi casus, plerumque ·b· mutat in | eam conversa litteram, quae sequentem inchoat orationis particulam ut peto oppeto (ut Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere), oppono opposui, occumbo occubui, cado occido, (quod est patientis et agentis ut ruo), ommutesco ommutui, officio offeci (id est nocui), offero obtuli (·b· ad statum pristinum reversa), offulcio offulsi, offusco offuscavi, offuit, offendit, occurrit, occalluit, || occipio (Terentius in Adelfis Recte edepol spero. Modo dolores, mea tu, occipiunt); caput occiput; sinciput ex duobus corruptis id est semis caput. In praepositio corrumpit verba ut facio inficio, capio incipio, gradior ingredior, partior impertior (ut Tullius Cicero Invectivarum libro.III. ait: Atque etiam viro forti, collegae meo, laus impertitur), fateor infiteor, quaero inquiro. || Interdum ·n· litteram in ·m· commutat ut pius pietas impius impietas, improbus improbitas, imploro (Cicero in libro.XV. Omnes imploro et obtestor), immunis immunitas, immanis immanitas, impunitas (Augustinus Afer: Nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas), imbuo imbutus, immortalis; aut ipsa praepositione integra cohaerentia corrumpuntur ut salsus insulsus, sapiens insipiens, aptus ineptus, castus incestus (Vergilius in 〈·X·〉 thalamos ausum incestare novercae), facio inficio, capio incipio, amicus inimicus, aequus iniquus, quaero inquiro, partior impertior, armatus inermis, barbatus imberbis, damnatus indemnis. Con praepositio aut ipsa in compositione corrumpitur ut commoveo, commercium, meo commeo, meatus commeatus, corroboro, corruo, corrumpo, colloquor, colloquium, collega, collegium, collectio, collectanea, colludium; aut accedentes orationum partes corrumpit ipsa manente integra: fateor confiteor confessus, gradior congredior congressus , cantus concentus, scando conscendo, statuo constituo, cano concino, iacio conicio (ut Princeps ardentem coniecit lampada Turnus) cado concido (ut Quare concidit vultus tuus?), \ taceo conticeo (ut Conticuere omnes intentique ora tenebant), unde inchoativum conticesco (genetrice Samuhelis vaticinante Et impii in tenebris conticescent), teneo contineo, tango contingo, calco conculcod, facio conficio, capio concipio, quaero conquiro, quaestio conquisitio: nam queror | deponens corripitur, unde querela vel querimonia dirivatur, sicut in historia ecclesiastica cautum est: Omnes querimoniarum libros iussit incendi; seu utraque corrumpuntur videlicet tam praepositio quam subiecta pars ut rapio corripio, mando commendo, plector complector (Cicero libro.XIIII.: Nullo modo possum aut memoria consequi aut oratione complecti), laedo collido collisio (unde poeta Vix tamen effugit totis collisa medullis), rego corrigo, lego colligo.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
