Latin
1218 to 1221
Aldhelm, Ald. metr. 1218-1221
Not analysed yet
Interdum vero eadem ·con· praepositio ·n· litteram non corrumpit, sed omnino amittit, si sequens pars a vocali inchoat ut aeternus coaeternus, coaevus, coaetaneus, coepiscopus, coacervo, coarto (ut Et angelus domini coartans eos; Lactantius ad Demetrianum Et levi, inquit, et non coartato spiritu, quotiens volumus ,efficitur vox), \arceo coerceo (Lucanus libro decimo Atque opifex rerum certo sub iure coercet), cohibeo, coaequo, coalesco (vel inolesco: Vergilius udoque docent inolescere libro); ago per sinalipham cogo, ut nolo malo, quod in praeterito manifestius liquet coegi. Re praepositio aut subnexas orationum |partes corrumpit et ipsa detrimentum non patitur ut salio resilio (Prosper in epigrammatibus Si resilit, misero degit in exilio), capio recipio, captio receptio, captus receptus. sapio resipio resipisco, facio reficio, factus refectus, cano recino, gradior regredior, statuo restituo, statutus restitutus, quaero requiro, teneo retineo, taceo reticeo, premo reprimo, spargo respergo; aut eadem ·re· praepositio, si ad verba a vocalibus incipientia accesserit, ·d· litteram crebro assumit ut emo redimo, emptio redemptio, emptus redemptus, arguo redarguo, ago redigo, |actus redactus, undo redundo (ut Omnia flumina exeunt in mare et mare non redundat), eo redeo reditus, euntes redeuntes, iturus rediturus, redintegro, redibeo redibitio, oleo redoleo, olere redolere, olentes redolentes: Vergilius et olentia Medi Ora fovent illo. Si vero a digamma verba incipiant id est ·u· loco consonantis posita, ·d· litteram praedicta praepositio repudiat ut revertor, revolvo, revinco. Trans praepositio interdum ·n· et ·s· perdit ut traductus traducit (ut noluit cam traducere; Augustinus libro. XXII. civitatis Dei Etiamsi eos, inquit, per haec ad sua traducere non potuerint et cetera), traiectus traiecit (Vergilius in. X. 1 Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter Traicit), trano tranas tranat, cuius simplicia sunt trans et no nas nat monosillaba: Vergilius quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant et in georgicis montes et flumina (tranant); Solinus quoque in collectanea rerum memorabilium de cervis: Si maria, inquit, tranent, non aspectu petunt litora sed olfactu.