Latin
1229 to 1240
Aldhelm, Ald. metr. 1229-1240
Not analysed yet
X Epitriti quidem non serviunt divisionibus, cum tamen in epitrito quarto arsis anticipet tempora quaterna et thesis terna. Δ Lex prosodiae promulgetur! X Epitritus quartus, si paenultima positione longa fuerit, acuto pronuntiatur accentu ut hostimentum id est aequamentum vel exagium trutinae; si vero paenultima naturarum legibus protelabitur, absque scrupulosa ambiguitate circumflexo profertur accentu ut contignatus, fortunatus. DE PROSODIA. Prosodia est signum sermonis iter rectum faciens legenti. |Sunt autem prosodiae . X. :acútus, gràvis, circumflêxus, lōnga, brĕvis, dasia, psili, apostrofus' hyfen ‿,hypodiastoli,, dividuntur autem haec in. IV. :in tonos, in tempora, in respirationes, in passiones. Tonus autem aut pertrahitur aut attrahitur aut medietas sillabae bonam vocem habens. . . . . . ; toni sunt tres: acutus, gravis, circumflexus. Acutus tonus est nota per obliquum ascendens in dexteram partem ut est páx, píx, nu̕x; gravis est a summo in dexteram partem descendens, ut est hòmo, bònus, pàrvus; circumflexus est nota de acuto et gravi facta, ut est mêta, mûsa, coepi. Tempus est significatio extensionis sive contractionis invisibilia discernens; tempora sunt duo: longum et breve. Longum est significatio productam litteram vocalem (indicans), ut est Arma virumque cano, Troiae |qui prīmus ab ōris; breve est significatio correptae vocalis, ut est Ingentes actus carmĭnă nostră cănunt. Spiritus est productio vocis: aut citata aut lenis de ore profertur; spiritus sunt duo: dasia et psili. Dasia est qualitas sillabae iuxta sonitum spirantis, ut est homo, habitans, habens; psili est qualitas sillabae, quae iuxta extremitatem labiorum profertur ut orator, adiit, orare. Passio est vox passibilis coniuncta et unita et divisibilia discernens; passiones sunt. III. :apostrofus, hyfen, hypodiastoli; apostrofus est signum extritae vocalis: 〈exteritur autem aut vocalis〉 una aut vocales duae, quod non habent Latini, sed Graeci; hyfen est coniunctio dictionis, ex duabus –perfectis imperfectis –compositae, ut est lucifer unigenitus, primogenitus; hypodiastoli est divisio compositarum litterarum propter ambiguitates, ut est viridique in litore conspicitur, sus; ut non erret, qui legat, ne prorsus ursum legat.