# Ald. metr. 1241-1252

Aldhelm, Ald. metr., 1241 to 1252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1241

Acutus loca habet tria, quomodo dicunt Graeci; 〈quomodo〉 Latini, duo: paenultimam et antepaenultimam; paenultima nomen est ante unam sillabam a fine habens accentum ut árma órna, ónus; antepaenultima est nomen ante duas sillabas habens a fine accentum, ut est Basílius, Gregórius, Bobátius. Circumflexus | nomen est loca habens duo, sicut dicunt Graeci, Latini autem, unum; circumflexus nomen est ante unam sillabam a fine habens accentum, ut est caelum, caeli, caelôrum. Tempora ponuntur in vocalibus litteris, ubi producuntur vel corripiuntur ut est nihil, ămem, flaminiâ, mĭnus. Spiritus ponitur initio vocalium litterarum, rarius in medio, ut est huius, traho, inveho. Apostrofus ponitur supra, sicut diximus; quo non utuntur Latini, sed Graeci. Hyfen ponitur infra ad dexteram partem, ut est sub, urbanus. Hypodiastoli ponitur infra contrarie atque hyfen, ut est Constantinopolis. DE SINZIGIIS. Enucleatis igitur grammaticorum regulis et metrorum pedibus, qui septies, ut iam promulgavimus, quaternario concluduntur laterculo, operae pretium arbitror, ut multimodas alternantes sinzigiae replicationes, quae rethoricis maneipantur disciplinis, stimulo festinationis compulsi praeterire studeamus; quarum vocabula haec esse noscuntur : proxilius, diprolius, diopros, trampus. cribussus, namprossimalus, phymarus, atrorbus, rivatus, pranulus, linuatus, machaus, matrimus, phynulus, febrinus. Hi sunt proprie rethorum pedes, qui quaternarum mensuram sillabarum transeuntes a metricis magnopere spreti repudiantur, siquidem proxilius ex tribus longis et tribus brevibus constans huiuscemodi scematibus componitur ut– – –, diprolius vero versa vice ex tribus brevibus et tribus longis constat tali figura– – –, diopros autem et trampus reciproca duarum sillabarum alternatione variantur utpote – – – et iterum – –. Sic et ceteri sinzigiarum pedes huiusmodi praeposteris vicissitudinum ordinibus alternare noscuntur. Et stat praeterea nomen sinzigiae serviens figurae compositae, quod in genetivo plurali.IX.g sillabarum et.XXII.h litterarum esse deprehenditur ut Constantinopolitanus, si dicatur pontifex Constantinopolitanus, et genetivo pontificum Constantinopolitanorum.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
