Latin
201 to 205
Aldhelm, Ald. metr. 201-205
Not analysed yet
Huiuscemodi sollicitudine permotus recolat et reminiscatur in primordio epistulae, quam tantopere exempli gratia protelaveram, inde meam mediocritatem radicem futurae locutionis oblato huius supputationis argumento sumpsisse, unde postmodum fragilis et gracilis ingenii frutices et nutabunda verborum vimina patulis defusa ramusculis succreverunt . Cum igitur tot tantisque sacramentorum vinculis tamque sacratis numerorum nexibus per septiformem spiritus gratiam caritas constringatur, de qua egregius |praedicator ,qui tertii caeli secreta scrutabatur, Romanis concatenato scemate scribens, cui Graecorum grammatici climax vocabulum indiderunt, ita exorsus est: Patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, operae pretium videtur, ut spiritalis et incircumscripta necessitudo carnali et corruptibili parentelae praeferatur, quandoquidem evangelica narrant instrumenta, quod incarnatum Dei verbum, de quo scriptum est: Eructavit cor meum verbum bonum et quod ex utero ante luciferum psalmista idem cecinit progenitum, humanae cognationis propinquitatem et incontaminatae genetricis affectum contra |iura ritumque naturae quodammodo dissimulasse, et quamvis catholici patres spiritalem sermonum medullam enucleantes latentemque in litteris sensum perscrutantes allegorice ad sinagogae tipum retulerint, nullatenus tamen sacrosanctae matris personam fuisse historica relatione infitiari noscuntur. Haec idcirco tantis verborum ambagibus deprompsimus, ut pristini fraternitatis affectus, quos praeteritorum evolutis annorum circulis conciliasse et copulasse denoscimur, recenti quodammodo memoria recuperentur et recalescant, ne rotante prolixi temporis diuturnitate torpescant aut longa locorum intercapidine refrigescant. Vere enim indisruptae caritatis vinculum nec annorum numerositate marcescit nec spatioso terrarum intervallo tabescit; quin potius perfectae caritatis praecordia interdum plus absentia pulsat quam praesentia pascat, sicut famosus spiritalis palestrae agonitheta, qua certantes caelestis palmae bravium percepturi sunt, affabiliter dicebat: Etsi cor\pore absens sum, sed spiritu praesens. Non ergo abolenda et parvi pendenda est haec dextris firmata affinitas, dum praedictus praedicator sibi et Barnabae inconcussas ecclesiarum columnas, hoc est Petrum et Iacobum et Iohannem, dextras dedisse trepudiando referat.