Latin
211 to 215
Aldhelm, Ald. metr. 211-215
Not analysed yet
Huius etiam tropi figuram in quarto Regum volumine Ioas Israheliticae plebis gubernaculo potitus ad Amasiam |regalibus imperii sceptris fulgentem cum furibundo cavillationis ludibrio et probroso gannaturae subsannantis elogio crudeliter componens Carduus, inquit, Libani misit ad cedrum, \quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem! et reliqua; et psalmista omnia ligna silvarum exultasse et flumina manuum plausibus lusisse camposque gratulabundos extitisse ab animali ad inanimale metaforice retulit, et illud poeticum Mater me genuit, eadem mox gignitur ex me; (et quot de mutis aut brutis ratiocinationis argumenta requiruntur, cum etiam sapientissimus cunctorum retro regum et deinceps nasciturorum in Ecclesiaste frequenter stolidissimorum personis utatur dicens: Quid habet homo amplius iumento aut sapiens stulto? et cetera similia. Haec idcirco diximus, ne quis forte novo nos et inusitato dicendi argumento et quasi nullis priorum vestigiis trito praedicta enigmata cecinisse arbitretur. Et ut evidentius harum rerum ratio claresceret, legitimos septies quaternos metrorum pedes, quibus universa non solum principalia octo genera progrediuntur verum etiam species, quae ex eadem stirpe pululantes centuplis metrorum frondibus contexuntur, subdidimus et singulis quibusque pedibus tantam exemplorum copiam accumulantes ex diversis orationum partibus congessimus, quantam ad praesentis opusculi normam pro evidentioris indicii gratia sufficere credimus et, quod praecessores celeberrimi uniformi nominis exemplo propalasse noscuntur, DOS eorundem vestigia enixius indagantes uberiorem exemplorum formulam enucleabimus. Neque enim in tam densa totius latinitatis silva et nemorosis sillabarum saltibus, ubi de singulis verborum radicibus multiplices regularum ramusculos pululasse antiqua veterum traditio declarat, rudibus facile negotium deprehenditur et praesertim metricae artis disciplina carentibus et 〈nescientibus〉, qualiter vel quo pacto longae et breves sillabae vel etiam communes utrubi |competentes, quas Graeci dichronas dicunt, sagaciter discriminentur. Ex hac enim triplici sillabarum definitione potius quam de fonte aut monte Musarum, de quibus Persius Flaccus |Nec fonte, inquit, labra prolui caballino Nec in bicipite somniasse Parnasso Memini me, omnis metrorum ratio monstratur et qui versus monoscemi, qui pentascemi vel qui decascemi cum. XXIIII. temporibus, excepto si trocheo terminentur, rite dicantur.