Latin
242 to 262
Aldhelm, Ald. metr. 242-262
Not analysed yet
Nam ratio exigit, ut in pleno versu. XXIV. tempora sint; admisso itaque trocheo minuitur temporum numerus et erunt tempora. XXIII. ,qui est versus colobos. Δ Superius dixisti. V. genera versuum esse in dactilico exametro; quae sint, nominatim dicito. Exameter, pentameter, tetrameter, trimeter, dimeter. Δ Exameter rectius dicitur an exametrus? Utrumque ut Evander et Evandrus, quorum unum venit ex Graeca enuntiatione, alterum ex Latina. Δ Exameter ergo sive exametrus quot pedibus caeditur? . VI. dactilo et spondeo cireum se positis aut alterna interpositione variatis. Δ Exametri versus genera quot sunt? Tria. Δ Quae? Exameter dactilicus, exameter heroicus, exa|meter iambicus, qui et senarius, qui constat ex simplicibus sex, idemque ex duplicibus trimeter. Δ Quid ergo? si versus exameter sex spondeis constiterit, poterit dici dactilicus ? Vocatur quidem versus spondiazon, sed metrum dactilicum; nam eiusmodi compositio nonnisi in dactilicum metrum cadit. Δ Qui sunt versus exametri dactilici? Qui tantum sex pedibus dactilicis constant praeter bella et facta heroum quodlibet aliud continentes, ut, puta, sunt bucolica et georgica ceteraque huiusmodi. Δ Qui sunt exametri heroici? Qui bella et heroum res gestas complectuntur, veluti est Ilias Homeri vel Aeneidos Vergilii vel 〈libri〉 Lucani proelia Caesaris et Pompei decantantis. Δ Quis est pes quintus? Dactilus. Δ Quare quintus dactilo competit? Quia semper in versu, exceptis aliis locis, quibus varie ponitur, quintam regionem proprie obtinet minusque lenis est versus, qui quinto loco spondeum habuerit, et vocatur spondiazon ,ut est ille Aut leves ocreas lento ducunt argento et ideo nec in fine dactilus debet poni nec spondeus in quinto loco, ideoque spondeus a quibusdam imus pes cognominatur, quod regionem sextam sibi vindicet. Δ Qui modus est sillabarum in versu exametro dactilico sive exametro heroico?