# Ald. metr. 242-262

Aldhelm, Ald. metr., 242 to 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/242

Nam ratio exigit, ut in pleno versu.XXIV. tempora sint; admisso itaque trocheo minuitur temporum numerus et erunt tempora.XXIII., qui est versus colobos. Δ Superius dixisti.V. genera versuum esse in dactilico exametro; quae sint, nominatim dicito. Exameter, pentameter, tetrameter, trimeter, dimeter. Δ Exameter rectius dicitur an exametrus? Utrumque ut Evander et Evandrus, quorum unum venit ex Graeca enuntiatione, alterum ex Latina. Δ Exameter ergo sive exametrus quot pedibus caeditur?.VI. dactilo et spondeo cireum se positis aut alterna interpositione variatis. Δ Exametri versus genera quot sunt? Tria. Δ Quae? Exameter dactilicus, exameter heroicus, exa|meter iambicus, qui et senarius, qui constat ex simplicibus sex, idemque ex duplicibus trimeter. Δ Quid ergo? si versus exameter sex spondeis constiterit, poterit dici dactilicus ? Vocatur quidem versus spondiazon, sed metrum dactilicum; nam eiusmodi compositio nonnisi in dactilicum metrum cadit. Δ Qui sunt versus exametri dactilici? Qui tantum sex pedibus dactilicis constant praeter bella et facta heroum quodlibet aliud continentes, ut, puta, sunt bucolica et georgica ceteraque huiusmodi. Δ Qui sunt exametri heroici? Qui bella et heroum res gestas complectuntur, veluti est Ilias Homeri vel Aeneidos Vergilii vel 〈libri〉 Lucani proelia Caesaris et Pompei decantantis. Δ Quis est pes quintus? Dactilus. Δ Quare quintus dactilo competit? Quia semper in versu, exceptis aliis locis, quibus varie ponitur, quintam regionem proprie obtinet minusque lenis est versus, qui quinto loco spondeum habuerit, et vocatur spondiazon , ut est ille Aut leves ocreas lento ducunt argento et ideo nec in fine dactilus debet poni nec spondeus in quinto loco, ideoque spondeus a quibusdam imus pes cognominatur, quod regionem sextam sibi vindicet. Δ Qui modus est sillabarum in versu exametro dactilico sive exametro heroico?

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
