Latin
301 to 309
Aldhelm, Ald. metr. 301-309
Not analysed yet
Ergo huiuscemodi versus decascemi dicuntur. Δ Huiuscemodi responsionis argumento mihi minime satisfactum arbitror, nisi ea, quae particulatim versibus excerpta sunt, universaliter adstipulatione decupla accumulentur. Versus exameter. XV. sillabarum tribus dactilis constans dena, ut diximus, continet scemata hoc modo: loco primo, secundo et tertio dactilus Iam veneranda Dei soboles mundum salvavit; loco primo, secundo et quarto dactilus Iam memoranda Dei proles cruce salvat saecla; loco primo, secundo et quinto dactilus En veneranda Dei proles salvat cruce mundum; loco primo, tertio et quarto dactilus In cruce suspensus sine crimine salvat mundum; loco primo, tertio et quinto dactilus Omnibus in ligno tribuit sperare salutem; loco primo, quarto et quinto dactilus In cruce confixus iam saecula prisca novavit; loco secundo, tertio et quarto dactilus Mundum iam veneranda Dei soboles salvavit; loco secundo, tertio et quinto dactilus Christo concelebretur honor, qui saecla beavit; |loco secundo, quarto et quinto dactilus Christo concelebret praeconia debita mundus; loco tertio, quarto et quinto dactilus Emptus Christo concelebrans cane carmina mundus. Δ In versu. XVI. sillabarum quot scemata continentur? Totidem species habet, quot in. XIII. iam patefecimus id est. V. Δ Da horum scematum argumenta ex libris auctorum prolata! Lucanus libro. III. Fractarum subita ratium periere ruina; scanditur enim: fracta. rumsubi. tarati. umperi. ereru. ina; et notandum, quod hic versus et ceteri similes apud metricos laudabiles habentur, ubi numquam in scansione integra pars orationis 〈non〉 dirempta reperitur, sicut in aliis scematum ordinibus crebro invenitur; Paulus Quaestor in Gratiarum actione ait Oceanum rapidis linquens repetensque quadrigis; Vergilius in bucolicis Pergite, Pierides! Chromis et Mnasullus in antro; Persius Flaccus binis versibus iunctis ait Non equidem hoc studeo, populatis ut mihi nugis Pagina turgescat dare pondus idonea fumo.