# Ald. metr. 377-395

Aldhelm, Ald. metr., 377 to 395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/377

Δ Quot pathos in dactilico exametro inserta adstipularis vel quid sunt pathos? Pathos quidem Latina lingua passiones dicuntur, sunt autem numero sex: acefalos, procefalos, lagaros, procilios, dolichuros, | miuros vel spicodis. Δ Quid est acefalos? Versus sine capite, cum prima sillaba contra naturam producitur. Δ Da exemplum auctoritate approbatum! Vergilius secundo versu Aeneidos acefalon posuit dicens Italiam fato profugus; etenim barbarismo tribrachum pro dactilo admisit. Sic et ceterae passiones aut in medio aut in fine versus inseruntur. Δ Quia longum est, ut sciscitatio et solutio earundem passionum per ordinem enucleetur, saltim extremitas pandatur! Quid est miuros vel spicodis? Mys latine mus vel sorex interpretatur, et ex eadem prima positione derivativum dicitur miurus vel murinus vel soricinus. Δ Quid adstruis esse spicodin? Spix dicitur graece crabro, unde derivatur spicodis, et tamen miurus vel spicodis ad unam significationis regulam pertinere noscuntur, quia utraque animalia tenui et gracili membrorum extremitate terminantur: ita et versus, qui pirrichio clauditur, terminatur. Δ Quae est caesura pentimemeris et qualiter interpretatur? Pentimemeris latine semiquinaria dicitur: emis quippe semis est, sicut emisperium semispera Latina lingua intelligitur id est dimidia pars poli supra aut infra terram aequis lancibus librata. Nam penti|memeris in versu heroico dicitur, ubi post duos pedes sequitur sillaba, quae partem orationis terminet ut Truncum terra tegit, latitant in cespite limphae; item Prosper in epigrammatibus de oratione Domini Cum prece sanguineas fundebat corpore guttas. Δ Quid est eptimemeris? Latine semiseptenaria appellatur caesura, cum post tres pedes sequitur sillaba partem orationis terminans, ut Musa mihi causas memora et alibi Nec pepli radios poscunt; item Focas Te longinqua petens | comitem sibi ferre viator. Δ Quae est caesura trititrochaici vel tritus trocheus? Cum tertio loco pes dactilo terminatur, sicut poeta prompsit dicens Hoc volo, ne breviter mihi sillaba prima legatur et alibi Nec iam terra vocor, licet ex me terra paretur; item epigramma Prosperi triton trocheon protulit At bona, quae vere bona sunt nec fine tenentur.

---

Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip.
