Latin
580 to 606
Aldhelm, Ald. metr. 580-606
Not analysed yet
XLVII. HIRVNDO. Absque cibo plures degebam marcida menses, Sed sopor et somnus ieiunia longa tulerunt; Pallida purpureo dum glescunt gramine rura, Garrula mox crepitat rubicundum carmina guttur. Post teneros fetus et prolem gentis adultam Sponte mea fugiens umbrosas quaero latebras; Si vero quisquam pullorum lumina laedat, Affero compertum medicans cataplasma salutis Quaerens campestrem proprio de nomine florem. XLVIII. VERTICO POLI. Sic me formavit naturae conditor almus: Lustro teres tota spatiosis saecula ciclis; Latas in gremio portans cum pondere terras Sic maris undantes cumulos et caerula cludo. Nam nihil in rerum natura tam celer esset, Quod pedibus pergat, quod pennis aethera tranet, Accola neu ponti volitans per caerula squamis Nec rota, per girum quam trudit machina limphae, Currere sic posset, ni septem sidera tricent. IL. LEBES. Horrida, curva, capax, patulis fabricata metallis Pendeo nec caelum tangens terramve profundam, Ignibus ardescens necnon et gurgite fervens; Sic geminas vario patior discrimine pugnas, Dum latices limphae tolero flammasque feroces. L. MYRIFYLLON. Prorsus Achivorum lingua pariterque Latina Mille vocor viridi folium de cespite natum. Idcirco decies centenum nomen habebo, Cauliculis florens quoniam sic nulla frutescit Herba per innumeros telluris limite sulcos. LI. ELIOTROPVS. Sponte mea nascor fecundo cespite vernans; Fulgida de croceo flavescunt culmina flore. Occiduo claudor, sic orto sole patesco: Unde prudentes posuerunt nomina Graeci. LII. CANDELA. Materia duplici palmis plasmabar apertis. Interiora mihi candescunt: viscera lino Seu certe gracili iunco spoliata nitescunt; Sed nunc exterius flavescunt corpora flore, Quae flammasque focosque laremque vomentia fundunt, Et crebro lacrimae stillant de frontibus udae. Sic tamen horrendas noctis repello latebras; Reliquias cinerum mox viscera tosta relinquunt. LIII. ARCTVRVS. Sidereis stipor turmis in vertice mundi: Esseda famoso gesto cognomina vulgo; In giro volvens iugiter non vergo deorsum, Cetera ceu properant caelorum lumina ponto.