Latin
777 to 794
Aldhelm, Ald. metr. 777-794
Not analysed yet
In summo capitis densescit vertice vellus, Ex quo multiplicis torquentur tegmina pepli; Sic quoque mellifluis escarum pasco saginis Nectare per populos tribuens alimenta ciborum. XCII. FARVS EDITISSIMA. Rupibus in celsis, qua tundunt caerula cautes Et salis undantes turgescunt aequore fluctus, Machina me summis construxit molibus amplam, Navigeros calles ut pandam classibus index. Non maris aequoreos lustrabam remige campos Nec ratibus pontum sulcabam tramite flexo Et tamen immensis errantes fluctibus actos Arcibus ex celsis signans ad litora duco Flammiger imponens torres in turribus altis, Ignea brumales dum condunt sidera nimbi. XCIII. SCINTILLA. Quae res in terris armatur robore tanto Aut paribus fungi nitatur viribus audax? Parva mihi primo constant exordia vitae, Sed gracilis grandes soleo prosternere leto, Quod letum proprii gestant penetralia ventris. Nam saltus nemorum densos pariterque frutecta Piniferosque simul montes cum molibus altos Truxque rapaxque capaxque feroxque sub aethere spargo Et minor existens gracili quam corpore scnifes, Frigida dum genetrix dura generaret ab alvo Primitus ex utero producens pignora gentis. XCIV. EBVLVS. Sambucus, in silva putris dum fronde virescit, Est mihi par foliis; nam glesco surculus arvis Nigros bacarum portans in fronte corimbos. Quem medici multum ruris per terga virentem, Cum scabies morbi pulpas irrepserit aegras, Lustrantes orbem crebro quaesisse feruntur: Cladibus horrendae, dum vexat viscera tabo, Ne virus serpat, possum succurrere, leprae, Sic olidas hominum restaurans germine fibras. XCV. SCILLA. Ecce, molosorum nomen mihi fata dederunt (Argolicae gentis sic promit lingua loquelis), Ex quo me dirae fallebant carmina Circae, Quae fontis liquidi maculabat flumina verbis: Femora cum cruribus, suras cum poplite bino Abstulit immiscens crudelis verba virago. Pignora nunc pavidi referunt ululantia nautae, Tonsis dum trudunt classes et caerula findunt Vastos verrentes fluctus grassante procella, Palmula qua remis succurrit panda per undas, Auscultare procul, quae latrant inguina circum.