Latin
839 to 852
Aldhelm, Ald. metr. 839-852
Not analysed yet
Generaliter omnium pedum catalogus ter quadragenus et quaternus constat hoc est. CXXIV. ; sed ex hac perplexa numerositate. XXVIII. pedes sequestrantur, quibus metrici poematum facundia freti funguntur quique quaternarum mensuram sillabarum minime transcendunt. A Manifestius hoc et clarius patefactum audire gratulor. De duarum natura sillabarum. IV. pedes generantur, de tribus sillabis. VIII. procedunt, de quattuor. XVI. Isti sunt specialiter legitimi grammaticorum pedes, de quibus centena metrorum disciplina pululaverat. A Quot sunt oratorum pedes, qui rethoricae artis regula continentur et prosae urbanitate mancipantur? Ter trigeni et ter bini, quod est nonaginta et sex, quos Graeca |disertitudo sinzigias vocitavit. Nam de quinque sillabis. XXXII. pedes formantur, de sex sillabis. LXIV. sinzigiae reciproca varietate nascuntur. A Quot sunt accidentia pedum? . VII. id est arsis et thesis, numerus sillabarum, tempus, resolutio, figura, metrum. Δ Da differentiam inter arsin et thesin! Arsis interpretatur elevatio, thesis positio; sed arsis in prima parte nominis seu verbi ponenda est, thesis in secunda. Nam hae particulae propter discretionem temporum pedestrium inventae traduntur, verbi gratia polus: po arsis est, lus thesis. Sic crocus, thronus, torus, aetas, aestas et omnia nomina vel verba, quae in pirrichio spondeove subter adnectere exemplorum formula compellet, huic regulae legitime mancipantur. |A Quot sunt divisionum species in pedibus, praesertim qui ad grammaticos pertinere noscuntur? Iuxta quod praecessorum auctoritas tradidisse memoratur, trina divisionis condicio definitur; quorundam namque pedum aequa divisio est, quorundam dupla, nonnullorum vero sescupla, et primam dactilicam, secundam iambicam, tertiam peonicam nuncupari solers antiquitas sanxit. Δ Hanc tripertitam divisionum normulam uberius exponi supplico. . X. sunt pedes, qui aequam divisionem sortiuntur et velut pari temporum lance ponderantur, quos arsis et thesis aequali discretionis statera gubernat, id est pirrichius, spondeus, dactilus, anapestus, proceleumaticus, dispondeus, diiambus, ditrocheus, antispastus, coriambus.